Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
.. Episcopo Adriensis et .. preposito Lubicensis ac scolastico Revaliensis ecclesiarum.
Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut tibi reddamur ad gratiam liberales).
Exhibita siquidem nobis nuper pro parte .. Nicolai Wolff canonici ecclesie Slesvicensis petitio continebat, quod olim archidiaconatu ecclesie predicte, quem quondam Ericus Dozenrode obtinebat, per obitum ipsius Erici ... vacante idem Nicolaus vigore quarundam aliarum (!) litterarum nostrarum, per quas nos dudum sibi de canonicatu cum reservatione prebende ac dignitatis, personatus vel officii ecclesie predicte, etiam si ad dignitatem, personatum, administrationem vel officium hujusmodi consuevisset quis per electionem assumi, eique cura immineret animarum, necnon beneficii ecclesiastici cum cura vel sine cura cum hujusmodi dignitate aut personatu vel officio compatibilis ad collationem ... prepositi, decani, scolastici, thesaurarii, cantoris, celerarii et capituli ... ecclesie Hamburgensis Bremensis diocesis, etiam ratione dignitatum, personatuum vel officiorum, quas, quos seu que in eadem Hamburgensi ecclesia obtinent, communiter vel divisim pertinentis, etiam si beneficium hujusmodi canonicatus et major vel minor prebenda in dicta ecclesia Hamburgensi, in qua majores et minores sunt prebende, existeret, vacantium tunc vel vacaturorum, gratiose providimus, archidiaconatum predictum, qui dignitas in dicta ecclesia Slesvicensis non tamen major post pontificalem existit, sic vacantem infra tempus legitimum acceptavit et de illo sibi obtinuit provideri, dictumque archidiaconatum litterarum necnon acceptationis et provisionis predictarum vigore extitit pacifice assecutus.
Cum autem, sicut eadem petitio subjungebat, idem Nicolaus dubitet acceptationem et
provisionem predictas ex certis causis viribus non subsistere, et, sicut accepimus,
archidiaconatus predictus adhuc, ut prefertur, vacare noscatur, nos volentes prefato
Nicolao ... gratiam facere specialem ipsumque in dicta ecclesia Slesvicensi, cujus
canonicus, ut prefertur, actu prebendatus existit, amplius honorare discretioni vestre
per
apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum ... archidiaconatum
predictum, cui cura imminet animarum [fructus 4 mr. arg. puri], .. dummodo tempore
date
presentium non sit in eo alicui specialiter jus quesitum ..., eidem Nicolao auctoritate
nostra conferre curetis ..... non obstantibus, quod idem Nicolaus, ut asserit, canonicatum
et prebendam Slesvicensis predicte [fructus 5 mr. arg.] obtinet, et nos dudum sibi
de
canonicatu et media prebenda Osiliensis, in qua majores, medie et
minores sunt prebende, ecclesiarum [fructus 8 mr. arg. similis] necnon de alio beneficio
cum cura vel sine cura, etiam si in Lubicensi, in qua majores,
distincte ac salinares et minores nuncupate cum majori aut distincta vel salinari,
aut in
Hamburgensi ecclesiis predictis, in qua, ut prefertur, minores ac etiam majores prebende
similiter fore noscuntur, cum majori aut minori prebenda canonicatus foret, ad collationem
..
Volumus autem, quod, quamprimum idem Nicolaus vigore presentium dictum archidiaconatum fuerit pacifice assecutus, prefate alie nostre littere et processus habiti per easdem et quecunque inde secuta quo ad dignitatem vel personatum aut officium hujusmodi necnon hujusmodi concessionis gratia de dicto alio beneficio sibi facta et quecunque inde secuta quo ad beneficium cum cura dumtaxat sint cassa et irrita nulliusque roboris vel momenti.
Et insuper exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quocunque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari.
Datum Rome apud s. Mariammajorem 6. id. nov. anno 7.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.