Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
.. Nuper vacante archidiaconatu ecclesie Slesvicensis per mortem quondam Erici Dozenrade ... Nicolaus Wulff canonicus ejusdem ecclesie vigore gratie expectative ei facte sub data 4. kal. febr. pontificatus s. v. anno 1 eundem archidiaconatum acceptavit et de illo sibi fecit provideri.
Dubitat tamen acceptationem, provisionem et omnia inde secuta viribus non subsistere.
Supplicat s. e. dictus Nicolaus, quatinus de dicto archidiaconatu, qui dignitas curata et, ut creditur, electiva, non tamen post pontificalem major existit [fructus 8 mr. arg. puri], ..... eidem Nicolao dignemini de novo misericorditer providere non obstantibus dictis canonicatu et prebenda ecclesie Slesvicensis, quos obtinet [fructus 5 mr. arg. puri] necnon canonicatu et media prebenda ecclesie Osiliensis, de quibus dicto Nicolao mandatum est provideri [fructus 8 mr. arg. puri], ac gratia expectativa, si quam habet, in cancellaria s. v. exprimenda.
Fiat. O.
Datum Rome apud s. Mariammajorem 6. id. nov. anno 7.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.