forrige næste

Tekst efter A.

Nos Petrus Lyckæ dei gracia archiepiscopus Lundensis per dei graciam ad presens mente et copore sanus et incolumis testamentum nostrum condimus in hunc modum ♦ Primo donamus et legamus fabrice ecclesie sancti Laurencii Lundis decem marchas argenti ♦ Item ad capellam, quam nuper de novo edificare incepimus bona nostra patrimonialia in Trangilde omnia et sinugla eciam duas curias nostras in villa Hafnensi ♦ Item curiam nostram in Swaghersløff dictam Næthragarth ♦ Item duas curias in Esløff quas habuimus de domino Berone Suenssøn milite ♦ Item unam curiam in Sundra Wram quam habuimus de honesta matrona Elena relicta Eskilli Clementis ♦ Item serenissimo domino nostro regi unum nigrum gradarium ♦ Item domine nostre regine Philippe unum griseum gradarium ♦ Item successori nostro in ecclesia Lundensi unam coppam cum coopertorio quam optulit nobis dominus rex in prima nostra missa una cum decem ciphis argenteis ad mensam suam archiepiscopalem pro inventariis successoribus suis relinquendis ♦ Item cuilibet canonicorum apud ecclesiam sancti Laurencii residencium unam marcham argenti ♦ Item ecclesie sancti Lucii Roskildis decem marchas argenti ♦ Hujus autem testamenti nostri exequtores constituimus honorabiles viros dominos Petrum Absolonis prepositum Johannem Pauli archidyaconum et Johannem Wilhelmi cantorem nostre Lundensis ecclesie ac Benedictum Bille dilectum fratrem nostrum necnon dominos Nicolaum Ysacssøn et Petrum Nicolai canonicos Lundenses requirentes eos sub obtestacione divini judicii quatenus nostram in premissis velint fideliter exequi voluntatem ♦ In quorum evidentiam secretum nostrum una cum sigillis predictorum executorum presentibus ad dorsum est impressum ♦ Actum Lundis anno domini mcdxx quarto crastina beati Andree apostoli.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.