Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Archidiacono ecclesie Arusiensis.
Dignum arbitramur (et congruum ut illis se reddat sedes apostolica graciosam quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur).
Cum itaque parrochialis ecclesia in Besdrop Burglanensis diocesis per liberam resignationem Nicolai Hofman in manibus Petri episcopi Burglanensis sponte factam et per eundem episcopum auctoritate ordinaria admissam vacet, nos, volentes Andream Nicolai rectorem parrochialis ecclesie de Hauerslof dicte diocesis favore prosequi gratioso, discretioni tue mandamus, quatenus ecclesiam in Besdrop predictam [fructus 4 mr.] eidem Andree auctoritate nostra conferas, non obstante quod idem Andreas dictam ecclesiam de Hauerslof [fructus etiam 4 mr.] noscitur obtinere.
Nos enim cum eodem Andrea, ut de Besdrop, si sibi vigore presentium conferatur, ac de Hauerslof ecclesias predictas insimul per annum retinere libere valeat ..., tenore presentium dispensamus.
Volumus autem, quod ipse Andreas infra dictum annum alteram ex ecclesiis predictis pro alio beneficio cum earum reliqua compatibili permutare, alioquin dictam ecclesiam in Hauerslof, quam extunc vacare decernimus, omnino dimittere teneatur.
Datum Rome apud ss. Apostolos 10. kal. aprilis anno 8.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.