Tekst efter Det skandinaviske Litteraturselskabs Skrifter l.l.
Martinus ep. etc. carissimo in Christo filio Erico Daciæ illustri salutem.
Libenter, prout ex debito tenemur, reddimus testimonium veritati, præsertim ubi illam oppugnari sentimus in alicujus præjudicium, de cujus innocentia constat. Sane relatum est nobis, nonnullos, quorum nomina reticemus propter honestatem, diffamasse prope serenitatem tuam venerabilem fratrem nostrum Olavum episcopum Arosiensem, tanquam ipse, quum esset in Romana curia, ex parte tua nonnulla dixerit egeritque contra voluntatem tuam et præter mandatum, præsertim in causa episcopi Caminensis, dicentes, per ipsum Olavum stetisse, quominus idem episcopus fuerit ab ecclesia amotus, quodque ipse nonnullas confederationes et pacta super hoc inierit et fecerit cum parte adversa. De quibus verbis nequimus satis admirari, quum penitus remota ab omni veritate, ægreque ferimus illum indigne calumniari atque immerito. Nam neque præfatum Olavum episcopum intelleximus aliquid aut in hoc negotio aut alio quocunque unquam procurasse, egisse atque locutum esse contra honorem aut voluntatem tuam, neque nos unquam talibus verbis usi sumus, qualia illi fingunt de nobis, in hoc maxime reprehendendi et corrigendi; sed semper conspeximus ipsum episcopum et olim bonæ memoriæ Margaritæ reginæ Daciæ illustri diligenter et studiose servivisse in singulis agendis, et nunc tibi in his, quæ sibi serenitas tua mandaverat, deditum et fidelem, ac sollicite exsequi et mature, quæ sibi fuerant commissa; eaque causa fuit potissima, cur eum promoveremus ad ecclesiam Arosiensem. Quum enim vidissemus, quanta fidelitate et cura res tuas procuraret et prosequeretur, putavimus rem gratissimam tibi facere, præsertim quum super hoc etiam ad nos eadem serenitas scripsisset, promovendo eum virum, cujus probitas et fides erga serenitatem tuam esset perspecta nobis et cognita. Si enim vidissemus, ipsum aliquid contra tuam excellentiam egisse, ut aliquo modo ipse in hoc fuisset suspectus nobis, nunquam eidem super eadem causa Caminensi et aliis nonnullis ad te credentiam commisissemus. Nam de ceteris, quæ ei objiciuntur, nunquam audivimus ipsum aliquid contra te attentasse, neque ea credimus esse vera. Cognovimus enim eum probum virum, eumque talem reputamus, ut certi reddamur contra serenitatem tuam non solum egisse aliquid, sed ne etiam cogitasse, quum nos tibi propter ejus merita et probitatem quantum possumus recommandamus, rogantes, ut, derejectis obloquiis malevolorum, eum circa suæ ecclesiæ possessionem assequendam et in aliis, quæ honorem et statum suum concernunt, recipias ob nostram et sedis apostolicæ reverentiam benignius recommissum.
Datum Romæ apud sanctos Apostolos kalendis aprilis anno octavo.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.