forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Nuper Nicolaus Stenwer, alias Zurkol, canonicus ecclesie Slesvicensis preposituram in Eyderstede, que dignitas curata et, ut ab aliquibus dicitur, electiva in dicta ecclesia est, per mortem Johannis Stranning vacantem auctoritate ordinaria extitit assecutus.

Dubitat tamen assecutionem et omnia inde secuta viribus non subsistere. Supplicat igitur, quatenus sibi de dicta prepositura curata, que dignitas in dicta ecclesia est non tamen [post] pontificalem major [fructus 10 mr.], dignemini providere, non obstantibus canonicatu et prebenda dicte ecclesie [fructus 6 mr.] necnon parrochiali ecclesia in Miltstede [fructus 8 mr.], quos obtinet, et quam ecclesiam paratus est dimittere, et exnunc per assecutionem hujusmodi sponte ad manus s. v. resignat.

Concessum.

Datum Rome apud ss. Apostolos 8. id. maji anno 8.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.