Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Archiepiscopo Rigensi et Pataviensi ac Brandenburgensi episcopis.
Justis petentium
Exhibita nobis nuper pro parte Sigismundi Romanorum regis petitio
continebat, quod, licet olim decima integra unius anni omnium reddituum ecclesiasticorum
in provinciis civitatibus et diocesibus, terris et locis nationis
Germanice necnon civitatum et diocesium sub Romano imperio
consistentium, s. Romane ecclesie cardinalium et s. Johannis ac b. Marie Theutonicorum
Jherusolimitanorum hospitalium redditibus dumtaxat exceptis, ab omnibus archiepiscopis
episcopis electis administratoribus regularibus et secularibus ecclesiarum
metropolitanarum et cathedralium, exemptis et non exemptis, in provinciis et civitatibus
supradictis constitutis solvenda et auctoritate apostolica per deputandos exigenda
certo
numero tunc expresso ac in suos usus in sublevationem onerum et expensarum
Quare pro parte dicti regis nobis fuit supplicatum, ut sibi super hoc oportune providere dignaremur.
Nos igitur fraternitati vestre mandamus, quatenus, si, vocatis dictis clero et aliis, qui fuerint evocandi, ita esse inveneritis, easdem excommunicationis suspensionis et interdicti sententias, predictis per vos super hiis habitis et habendis servatis processibus, eas, quotiens expedierit, auctoritate nostra, prout visum fuerit, appellatione remota aggravare curetis, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis.
Datum Rome apud ss. Apostolos 15. kal. junii anno 8.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.