Tekst efter Acta Pontificum Danica l.l.
Nuper archidiaconatu ecclesie Ripensis per obitum Erici Jone vacante, capitulum dicte ecclesie Ywarum Thordonis canonicum ecclesie predicte in eorum archidiaconum elegerunt, ipseque Ywarus archidiaconatum ipsum, qui dignitas curata et electiva in eadem ecclesia est, vigore electionis huiusmodi extitit pacifice assecutus. Dubitat tamen electionem et assecutionem predictas viribus non subsistere.
Supplicat igitur, quatenus sibi de dicto archidiaconatu, qui curatus et dignitas curata et electiva ac maior post pontificalem in eadem ecclesia existit [fructus 10 mr.], dignemini providere, non obstantibus canonicatu et prebenda ecclesie predicte [fructus 4 mr.].
Fiat. O.
Datum Rome apud ss. Apostolos
I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.