forrige næste

Tekst efter Dipl. Norv, arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Beatissime pater, cum in Romana curia de regnis Dacie Swecie ac Norwegie nullus penitenciarius minor ad presens existit et ydioma predictorum trium regnorum ad intelligendum ab omni alio ydiomate est singulare, igitur ut singulorum de dictis regnis ad eandem curiam declinancium animarum saluti salubrius provideatur supplicat s. v. humiliter devotus vester et sancte Romane ecclesie filius Ericus Dacie Swecie et Norwegie rex in persona dilecti sui fratris Hemmynggy Boecii ordinis fratrum minorum in sacra theologia bachalarii formati de regno Dacie oriundi quatenus ipsum H. in minorem penitenciarium in eadem curia constituere deputare et ordinare cumque consorcio aliorum minorum penitenciariorum in ecclesia sancti Petri de Urbe aggregare sibique exercendi hujusmodi officium penitenciarie sicud alii minores penitenciarii in eadem ecclesia sancti Petri exercent facultatem et licenciam necnon quod singulis honoribus graciis libertatibus privilegiis quibus dicti minores penitenciarii sedis apostolice uti et gaudere consveverunt uti et gaudere possit et valeat misericorditer concedere dignemini de gracia speciali cum non obstantibus et clausulis oportunis.

Fiat ut petitur O.

Datum Rome apud Sanctos Apostolos tercio kal. julii anno octavo.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.