forrige næste

Tekst efter A. Det vidimerede brev er trykt i Dipl. Dan. 4. rk. VI. nr. 345.

Universis et singulis quorum interest vel interesse poterit quomodolibet in futurum nos Johannes dei et apostolice sedis gracia episcopus Roskildensis not[um] facimus per presentes quod nobis pro tribunali sedentibus honorabilis dominus Thoco Nicolai canonicus Asloensis serenissimi principis et domini domini Erici Dacie Swecie Norwegie regis ut asseruit nomine quandam apertam literam papiream in suis habens manibus nobis presentavit instanter supplicando quatenus dictam literam transsumere et transsumendam decernere auctoritate nostra ordinaria dignaremur . ♦

Nos igitur hujusmodi peticionem attendentes fore justam habita cum notario et testibus infrascriptis examinacione diligenti eam integram ac quorundam in litera expressorum videlicet Jacobi et Henrici archiepiscoporum et Stenonis Beyntssøn militis veris et salvis sigillis quorundam vero sigillis propter vetustatem aut alias quibusdam in parte quibusdam vero in toto fractis et corruptis invenimus sigillatam et in inferiori parte litere consignatam / eam igitur auctoritate nostra ordinaria decrevimus transsumendam / cujus litere tenor sequitur in hec verba ♦

Alle the (etcetera = Dipl. Dan. 4. rk. VI. nr. 345) ♦

In quorum omnium et singulorum premissorum fidem et testimonium jussimus presentem literam seu presens publicum instrumentum fieri nostrique sigilli una cum reverendi in Christo fratris nostri domini Johannis episcopi Asloensis illustrisque Wisslai comitis de Euersteen ibidem presentium testiumque ad hoc vocatorum et rogatorum videlicet Thorberni Jenssøn / Ottonis Meynerstorp Conradi Massow et Tymmonis Bolzendaal militarium sigillorum appensione notariique publici subscripti subscripsione (!) fecimus communiri ♦

Acta sunt hec Calundborgh nostre diocesis anno domini moccccoxxquinto indiccione tercia mensis septembris die undecima hora vesperorum vel quasi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Martini divina providencia pape quinti anno ejus octavo ♦

Figur  
Et ego Hinricus Romer clericus Caminensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius quia premissis omnibus et singulis dum sic ut premittitur agerentur et fierent una cum prenominatis dominis et testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audivi / ideoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria conscriptum exinde confeci et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis una cum domini reverendi patris domini episcopi Roschildensis ac aliorum dominorum et testium prenominatorum sigillorum appensione consignavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.