Tekst efter Aa1.
Dilectis filiis proconsulibus et consulibus civitatis Lubicensis et Wismariensis
ac Luneburgensis opidorum Razeburgensis et Verdensis
Quia
pacem et concordiam inter carissimum in Christo filium nostrum Ericum regem
Dacie illustrem, et dilectos filios nobiles viros Henricum, Adolffum et
Gerardum fratres, duces Sleswicenses, vigere paternaliter affectamus, et illam non
cessavimus nec cessamus, quantum cum deo possumus, paternaliter procurare,
propterea post alias commissiones per nos factas venerabili fratri nostro
Johanni episcopo Lubicensi dignum duximus eciam alia remedia querere, per
que juxta desiderium cordis nostri inter ipsos regem et duces hujusmodi pax
et concordia sequi
Quocirca devocionem vestram requirimus et hortamur in domino, quantocius nobiscum pie considerantes bona, que ex pace proveniunt, et mala, que ex bellis et discordiis sequi solent, velitis pro hujusmodi pace et concordia vestris literis et nunciis apud regem ducesque prefatos ad omnem ipsius archiepiscopi requisicionem efficaciter interponere partes vestras, nec aliquid omittere, quod pro tam sancti prosecucione negocii vobis utilia vel necessaria videbuntur, inducendo eciam racionibus efficacibus, de quibus prudencie vestre videbitur, eosdem regem et duces ad pacem, qua nil in mundanis preciosius arbitramur, nec res deo pacis auctori accepcius, nobis gratius ac statui reipublice christiane ac pro securitate regum et principum, eorumque subditorum tranquillitate fieri potest utilius, quam pacem inter discordes, et inter contendentes salutarem concordiam procurare.
Datum Rome apud sanctos apostolos V kal. octobris anno octavo.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.