forrige næste

Tekst efter Aa1.

Dilectis filiis nobilibus viris Henrico, Adolfo et Gerardo fratribus, ducibus Sleswicensibus, salutem.

Injunctum nos ex<c>itat apostolice servitutis officium inter cunctos Christi fideles et precpue inter reges et principes, que ad pacem sunt et concordiam, semper inquirere, et illam totis affectibus procurare. Et propterea cupiens inter nobilitatem vestram et carissimum in Christo filium nostrum Ericum regem Dacie illustrem, vestrosque et ipsius regis adherentes confederatos et subditos, omnem controversiam, differenciam et discordiam ex toto prescidi, ac pacem et salutarem concordiam procurari, qua nil in mundanis preciosius arbitramur,

scribimus venerabili fratri nostro archiepiscopo Bremensi, ut se interponat et pacem ipsam tractet nomine nostro, eciam communicato consilio cum dilectis filiis proconsulibus et consulibus civitatis Lubicensis et Wismariensis et Lunenburgensis opidorum; nam ad hoc opus pacis personam ejusdem archiepiscopi multis racionibus optimam esse putamus, et propter auctoritatem et graciam, quam habet apud homines merito dignitatis et sangvinis, et propter illarum rerum cognicionem et sapienciam suam, que res spem nobis optate pacis certissime pollicetur, cui eciam nos plenam concessimus facultatem omnia de consensu parcium tractandi, faciendi et exequendi, que pro execucione optate pacis fore cognoverit profutura.

Quare, filii dilecti, nobilitatem vestram ab intimis nostris precordiis per misericordiam dei nostri hortamur ac rogamus et in illo requirimus, qui pacis est auctor et qui solus regibus et principibus dat salutem, quantocius ante vestros oculos adducentes et considerantes, quanta bona populis ex pace concordiaque proveniunt, quantaque animarum et corporum pericula, incendia, depopulaciones et strages ex discordia sequi solent, velitis vestros nobiles animos ad hujusmodi pacem et concordiam efficaciter inclinare; aderit enim pacis amator Christus, qui, si mentes vestras ad hujusmodi pacis bonum fore conspexerit inclinatas, in hoc tam pio et laudabili proposito confirmabit, et votiva faciet tam animarum quam corporum prosperitate letari; speramus enim in domino, qui inspirat in cordibus principum sancta consilia, que ad hanc pacem concludendam et in posterum inviolabiliter observandam vestros animos intendetis, nec deviabitis ab hiis, que pacis sint, sicut ab eodem archiepiscopo fueritis requisiti. Datum Rome apud sanctos apostolos V kl. octobris anno octavo.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.