forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Dudum s. v. Johanni de Bortzow canonico Lubicensi, litterarum apostolicarum scriptori et abbreviatori, de canonicatu ecclesie Roskildensis ac prepositura ejusdem ecclesie provideri mandavit.

Verum etiam e. s. v. Nicolao de Leys canonico [basilice] principis apostolorum de Urbe, penitentiarie s. v. litterarum scriptori, de ipsa prepositura sub ejusdem diei data provideri mandavit.

Sed quia ipse Nicolaus dictam preposituram, ejus possessione non habita, ac omne jus sibi ad eam competens sponte in manibus s. v. de presenti resignat, supplicat igitur prefatus Johannes, quatenus resignationem hujusmodi ipsius Nicolai recipere necnon decernere dignemini, quod littere et mandata ipsi Johanni concessa et processus habiti per easdem perinde valeant suumque consequantur effectum, ac si prefato Nicolao de ipsa prepositura nullatenus fuisset mandatum provideri, ipsaque prepositura [fructus 28 mr.] eidem Johanni dignemini providere, non obstantibus (osv. som DD 1421. 11. nov., nr. 14211111002).

Fiat. O.

Datum Rome apud ss. Apostolos pridie id. oct. anno 8.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.