forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Magistro Cunczoni de Zwola capellano nostro et causarum palatii apostolici auditori.

Religionis zelus, vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Nicolaus Thuwonis canonicus monasterii Westerwicensis ordinis s. Augustini Burglanensis diocesis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales).

Dudum siquidem omnes preposituras conventuales vacantes et inantea vacaturas dispositioni nostre reservavimus.

Hodie vero pro parte Nicolai Thuwonis canonici monasterii Westerwicensis ordinis s. Augustini Burglanensis diocesis nobis exposito, quod olim, prepositura dicti monasterii, que dignitas conventualis existit, per liberam resignationem Petri Petri in manibus Petri episcopi Burglanensis sponte factam et per eundem episcopum auctoritate ordinaria admissam vacante, conventus dicti monasterii ... prefatum Nicolaum canonicum ejusdem monasterii, ordinem ipsum expresse professum et in sacerdotio constitutum, in eorum et ipsius monasterii prepositum concorditer elegerunt, licet de facto, ipseque Nicolaus, electioni hujusmodi illius sibi presentato decreto consentiens, eam ab eodem episcopo obtinuit auctoritate prefata confirmari, necnon electionis et confirmationis hujusmodi pretextu possessionem prepositure ejusdem assecutus fuerat, fructus percipiens ex eadem licet paucos similiter de facto, ortaque postmodum inter ipsum Nicolaum et Haquinum Frisonis, qui se gerit pro presbitero Roskildensis diocesis, asserentem dictam preposituram ad se spectare, materia questionis, et causa hujusmodi per appellationem ipsius Nicolai ad sedem apostolicam legitime devoluta, nos causam ipsam tibi ad instantiam ejusdem Nicolai audiendam commisimus et fine debito terminandam, tuque in ea ad nonnullos actus inter partes ipsas dicebaris processisse, nos omnem inhabilitatis et infamie maculam sive notam per ipsum Nicolaum premissorum occasione contractam per alias nostras litteras penitus abolevimus ac voluimus, quod preposituram predictam extunc realiter et omnino dimitteret ...

Cum autem a nonnullis asseratur prefato Haquino in eadem prepositura etiam nullum jus competere, dictaque prepositura ... adhuc vacare [noscatur], nos .. discretioni tue mandamus, quatenus, si per eventum litis hujusmodi tibi constiterit dicto Haquino in eadem prepositura nullum jus competere, preposituram predictam, cui cura imminet animarum [fructus 20 mr.], sive ut premittitur sive per obitum Johannis Petri vacet, eidem Nicolao, postquam illam realiter et omnino dimiserit, ut prefertur, auctoritate nostra conferas ...

Datum Rome apud ss. Apostolos 7. id. juli anno 9.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.