Udtog efter A.
In nomine domini amen ♦
Anno a nativitate ejusdem millesimo quadrin<gen>tesimo
vicesimosexto indiccione quarta die vero mensis octobris vicesimaseptima hora nona
vel quasi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Martini
divina providencia pape quinti anno nono in camera regia castri
Callingenborchg Roskildensis dyocesis in mei notarii publici
testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia
personaliter constituta serenissima princeps et domina mea graciosa domina
Philippa dei gracia Dacie
Cujus tenor in theutunico de verbo ad verbum sequitur et est talis ♦
In deme namen der hilgen dreuoldichett amen (etc. = DD 1423. 15. jun., nr. 14230615001) ♦
Super quibus omnibus et singulis prenominata illustrissima domina domina Philippa dei gracia Dacie Suecie Norwegie Sclavorum Gothorumque regina et ducissa Pomeranie me notarium publicum infrascriptum debita cum instancia requisivit ut sibi super hiis unum vel plura vel quotquot essent necessaria conficerem instrumentum vel instrumenta ♦
Acta sunt hec anno die hora loco pontificatu et aliis quibus supra presentibus ibidem venerabilibus et nobilibus viris dominis domino Johanni dei gracia episcopo Roschildensis ecclesie Hemmingho de Usden militi Roschildensis diocesis Petro Munk beati Martini in Randerhus et Laurencio Svenonis beate Gerdrudis in Grindu ecclesiarum rectoribus Arusiensis diocesis testibus una mecum ad premissa vocatis specialiter et rogatis ♦
Et ego Jacobus Blodow clericus Warmiensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius quia hujusmodi porreccioni et exemplacioni ac omnibus aliis premissis dum sic ut premittitur fierent et agerentur unacum prenominatis testibus presens interfui omnia et singula sic fieri vidi et audivi ideoque hoc presens publicum instrumentum propria manu mea scriptum exinde confeci auctenticavi publicavi et in publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.