forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Archiepiscopo Lundensi.

Regimini universalis ecclesie (disponente domino presidentes curis continuis angimur et solicitudinis assiduitate pulsamur, ut circa statum ecclesiarum quarumlibet salubriter dirigendum assidue intendamus sic, quod ubique majestas altissimi in gratiarum benedictionibus collaudetur suique cultus gloriosi nominis propagata religionis observantia, prout id temporis qualitate pensata conspicimus expedire, ferventius suscitetur, ministrorum quoque in hiis altissimo famulantium numerum sic ordinatione limitemus, ne provisione careat superflua multitudo seu ex paucitate dignum deo servitium subtrahatur).

Sane pro parte Erici regis Dacie et Lagonis episcopi Vibergensis nobis nuper exhibita petitio continebat, quod, licet olim ecclesia Vibergensis ordinis s. Augustini largitione fidelium possessionibus bonis fructibus pro preposito canonicis et aliis personis propagata religione apud illam sub regulari observantia divinis laudibus deditis sufficienter dotata fuisset, regularisque ibidem castimonia per canonicos et personas in sacra contemplatione viguisset, tamen temporum crescente malitia ac hominum refrigescente devotione, religionis hujusmodi zelo neglecto, possessiones bona fructus predicta, quibusdam ex eis distractis, aliis vero penitus alienatis, adeo decreverunt, quod ex hiis debitus personarum numerus per plura tempora non potuit congrue sustentari, omnisque detestabiliter prospicitur plurimum decrevisse religio, nec quisquam utilis inibi habitum velit assumere regularem.

Cum autem canonici et persone ejusdem ecclesie pauci numero sic senio graventur, quod pro ejusdem ecclesie et illius status reformatione penitus censeantur inutiles, nec spes certa sit eam per dicti ordinis professores ad statum debitum posse reduci, pro parte regis et episcopi predictorum nobis fuit supplicatum, ut ordinem ipsum supprimere et decem vel duodecim secularium canonicorum et personarum numerum, qui in exequendis divinis laudibus altissimo gratum exhibeant famulatum, cum dignitatibus personatibus et officiis ac aliis beneficiis in eadem ecclesia instituere et alias super hiis salubriter providere dignaremur.

Nos igitur fraternitati tue mandamus, quatinus de premissis auctoritate nostra te informes et, si ita fore reppereris, tibique expediens videatur, canonicis et aliis personis dicti ordinis in ipsa impresentiarum residentibus de communibus ipsius ecclesie proventibus, quoad vixerint, portionibus eis congruis assignatis, cedentibus vel decedentibus, ordineque predicto per te suppresso, collegium canonicorum secularium sub certo numero canonicatuum et prebendarum ad divini nominis laudem et gloriam ac decorem et honorem ipsius ecclesie juxta illius facultatum exigentiam cum dignitatibus personatibus et officiis aliisque beneficiis ad instar aliarum ecclesiarum cathedralium illarum partium, privilegiis eidem ecclesie illiusque personis quovis modo concessis alias semper salvis, in eadem ecclesia in secularem per te erigenda auctoritate predicta instituas ac facias eos ad canonicatus et prebendas dignitates personatus et officia ac alia beneficia predicta, illos, quibus ea canonice conferrentur, etiam si ipsi ad illa assumerentur, ut est moris, admitti, necnon eis de ipsorum fructibus universis integre responderi.

Nos insuper, si premissa ita esse reppereris tibique expediens videatur, tibi omnia, que in premissis necessaria fuerint seu etiam oportuna, faciendi plenam tenore presentium concedimus facultatem.

Datum Rome apud ss. Apostolos 3. non. nov. anno 9.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.