forrige næste

Tekst efter A.

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes dei gracia episcopus Roskildensis . dilecto filio domino Johanni Thyrionis presbitero perpetuo vicario in ecclesia nostra Roskildensi salutem in domino . ♦

Tua nobis humili insinuacione monstrasti quomodo altare beati Nicholai wlgo Bondorp nuncupatum quod in dicta nostra ecclesia pronunc obtines adeo in suis proventibus sit exile quod ex eis nequeas ut decet deductis oneribus commode sustentari ♦

Cum igitur dignum arbitramur et congruum ut benemeritis pro suorum qualitate meritorum premia correspondeant pociora ♦

Eapropter consideracione diuturni ac continui obsequii tui nobis et ecclesie nostre prelibate hactenus fideliter exhibiti et inposterum donec vixeris adhuc ut confidimus fidelius impendendi omnia et singula bona . que quondam nobilis vir Ericus Nicholai de Hyrningsholm armiger pro quadam perpetua vicaria in predicta nostra ecclesia fundanda in suo testamento reliquit . supradicto altari sancti Nicolai cum omnibus et singulis dictorum bonorum pertinenciis annectimus . per te quamdiu vixeris . et aliquod aliud qualecumque beneficium in dicta nostra ecclesia Roskildensi non obtinueris libere possidenda . tali condicione adhibita quod anniversarium dicti Erici Nicolai annuatim de sex pund annone et unam cotidianam missam coram dicto altari de ipsis bonis pro dicti Erici et suorum parentum animabus cessante quolibet impedimento legitimo interim facias celebrai . te vero de medio sublato . prenominata bona per nos seu successorem nostrum et capitulum nostrum Roskildense juxta tenorem et disposicionem testamenti sepedicti Erici Nicolai libere ordinentur . ♦

In cujus annexionis testimonium sigillum nostrum una cum sigillo dilecti capituli nostri predicti presentibus est appensum . ♦

Datum Roskildis anno domini mcdoxxviio . crastino beati Mathie apostoli \ ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.