forrige næste

Udtog efter Lünig, Teutsches Reichs-Archiv 17, Spicilegium ecclesiasticum II, 423-425.

... Et ego Thomas Marquardi, clericus Otthoniensis diœces. publicus auctoritate imperiali notarius, quia oblationi et assignationi reddituum et proventuum prædictorum, ac promissioni, statuto et decretis hujusmodi, omnibusque aliis et singulis præmissis, dum sic, ut præmittitur, fierent et agerentur, una cum prænominatis testibus præsens interfui, eaque sic fieri vidi et audivi. Ideoque hoc præsens fundationis privilegium manu mea propria conscriptum de mandato reverendi in Christo patris et domini, domini Johannis, episcopi Lubec. supradicti exinde confeci, signoque et nomine meis solitis et consuetis una cum appensione sigilli ejusdem reverendi patris et domini episcopi signavi et publicavi, in evidens testimonim præmissorum omnium et singulorum.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.