forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Cum Ericus Dacie Svecie et Norvegie rex, habens singularem devotionem ad ordinem b. Francisci, guardiani et fratribus domus Minorum oppidi Flensburgh Slesvicensis diocesis jus patronatus cujusdam oratorii piis elemosinis in suo fundo, Kroxriis nuncupato, dicte diocesis fundati ipsumque oratorium, quod hucusque aliter imperpetuum collatum non existit, imperpetuum per guardianum et fratres dicte domus pro tempore existentes tenendum contulerit et donaverit, volens inter cetera, quod horis debitis hore et servitia b. Marie virginis et una missa alta voce singulis diebus psallerentur, supplicant igitur guardianus et fratres supradicti, quatenus, collationem et donationem predictas cum omnibus inde secutis rata habentes et grata, licentiam sibi dictum oratorium [fructus 6 fl. auri de camera] preter ipsorum fidelium oblationes, que voluntarie sunt, libere recipiendi illudque in perpetuum ad usum per dictum regem in suis litteris ordinatum retinendi ipsiusque oratorii fructus in eorum ac domus et oratorii predictorum usus applicandi, alterius licentia cujuscunque minime requisita, licentiam (!) concedere ac collationem et donationem predictas confirmare dignemini.

Fiat et committatur. O.

Datum Rome apud ss. Apostolos pridie id. julii anno 10.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.