forrige næste

Tekst efter Aa

In nomine domini amen ♦

Nos Ulricus divina miseracione et apostolice sedis gracia episcopus totumque capitulum ecclesie Arusiensis omnibus et singulis quos infrascriptum tangit negocium vel tangere potuerit quomodolibet in futurum salutem et votive felicitatis incrementum . ♦

Dignum quippe arbitramur et congruum statutis juste conditis validum deo cooperante exequcionis dare subsidium ut inter cives regimen vigeat politicum . et exulante cupiditate que est mater litium inter fratres flamma ferveat caritatis ♦

Reverendus siquidem in Christo pater et dominus dominus Petrus divi recordii quondam hujus Arusiensis ecclesie episcopus cui nunc deo disponente utinam bene meriti presidemus . statum ejusdem universalem et presertim in majoribus sub variis errorum deviis et non solum in personis verum eciam in moribus quibus ecclesiasticus honor ordinato regimine crescat et floreat lamentabiliter claudicantem dudum inveniens ad ipsos errores dissuetudines et corruptelas ex incuria seu pertinatia insolencium heu dolor introductos in decorem domus dei cujus patrimonio pascimur funditus evellendos bipennem apposuit ordinarie potestatis ♦

Comperto eciam quod non erat in capitulo unita concordia nec concors dilectio et unusquisque de bonis ecclesie quantum capere valuit dividendorum bonorum equalitate que inter fratres capitulares fieri liceat non servata contra justiciam que unitatis et concordie est cathena sibi in salutis interitum dominante cupidine vendicabant et sic quidam tres vel quatuor majorem partem reddituum sibi imbursantes diviciis affluxerunt temporalibus aliis hoc facere potenter non valentibus in miseria simpliciter derelictis

viso insuper quod non erant in dicto capitulo statuta decentia quorum intuitu unicuique daretur honesti limitacio regiminis ut faciendum fieret et non faciendum quilibet pre<ter>mittat

hiis et consimilibus provida circumspeccione consideratis placuit memorato patri felicis memorie episcopo cum consilio et consensu sui dilecti capituli quedam statuta condere que articulatim conscripta sigillata juramentisque firmata pronunc ibidem capitulum grato occursu amplecti desiderat tanquam legem que et nos habere volumus vigorosa ♦

In quibus quidem statutis bona mense in decem partes equales esse dividenda et decem prebendis annectenda lucide continetur . ♦

Nos itaque controversias super eodem articulo motas equa interpretacione decidere volentes ut divini cultus honor in eadem nostra ecclesia eo propensius augeatur et rubiginem invidie inter fratres ex inequalitate hucusque servata contractam lima absorbeat equitatis ipsas decem prebendas mensas deputatas et annexas habentes cum dictarum mensarum bonis in distinctis locis situatis presentibus scriptis in vigorem majoris concordie nominatim duximus inserendas ♦

Quarum prebendarum prima est ecclesia Thweth cujus mense bona sunt ista primo in Hindorp Michael Wedhersøn pro ii oris ♦ Item ibidem Petrus Lywngh i oram ♦ Item ibidem Magnus Wedhersøn i pund ♦ Item ibidem Amdi i solidum ♦ Item ibidem in colonia desolata dimidium solidum ♦ Item in Lenæ dimidiam markam cum ɉ solido ♦ Item in Alingh i oram ♦ Item in Høgwordhe due curie dantes x solidos ♦Item in Segalt Niss Jænssøn ii oras ♦ Item in Kyærsmark juxta Dyrnes i solidum ♦

Secunda prebenda est ecclesia Haslæ cujus mense bona sunt ista primo in Wedhelby Jæss Hwith i oram ♦ Item ibidem Jæss Awesøn i oram cum dimidio solido ♦ Item ibidem Niss Thyrisøn i oram ♦ Item ibidem Niss Skarp iii oras ♦ Item ibidem Jæss Jeipsøn iii oras ♦ Item ibidem Thyri Mattissøn dimidiam oram ♦ Item in Æghæ i curia cum ii coloniis ii oras ♦ Item in Grunfær Jæss Grepsøn i oram. ♦ Item in Stath i pund ♦ Item in Medhelby i oram ♦ Item terre desolate in Thrwæ i pund annone ♦

Tertia prebenda est ecclesia Lima cujus mense bona sunt ista primo ecclesia Malind cum suis pertinenciis. ♦ Item molendinum pro xiiii oris ♦ Item in Segalt i pund ♦ Item in Kankebøl dimidiam oram annone

Quarta prebenda est ecclesia Hallom cujus mense bona sunt ista primo in Hallom Andreas Lodhensøn ii pund ♦ Item Johannes Pauli i pund ♦ Item in Wthby vii oras ♦ Item in Bodhæ in Roxo i oram ♦ Item ibidem Mathias i oram annone ♦

Quinta prebenda est ecclesia Hørningh cujus mense bona sunt ista primo in Hedhensteth Johannes Henrici i oram ♦ Item ibidem Lass Weyæ i solidum annone ♦ Item ibidem Niss Bek i pund cum dimidio solido ♦ Item ibidem Petrus Andree i pund ♦ Item ibidem curia desolata pro i solido ♦ Item in Towrop Laurentius Jacobi i oram ♦ Item ibidem Michael Pauli i pund cum dimidio solido ♦ Item ibidem curia desolata pro i solido ♦ Item in Ørom Niss Jænssøn i oram ♦ Item in Skodæ Skodægard cum ii coloniis ii oras ♦ Item ibidem Niss Eriksøn i oram ♦ Item in Segalt ii curie dant iii oras ♦ Item in Sykten Palno Skredder ii oras ♦ Item ibidem Petrus Andree i pund annone ♦

Sexta prebenda est Kolkoth cujus mense bona sunt ista primo i Aby Ketillus unam oram cum dimidio solido ♦ Item Stigotus i pund ♦ Item ibidem Laurentius i oram cum dimidio solido ♦ Item ibidem Gødi i oram cum dimidio solido ♦ Item ibidem Jacobus i oram cum dimidio solido ♦ Item ibidem Petrus Nicolai quinque solidos ♦ Item ibidem Johannes Thrugilli i oram cum dimidio solido ♦ Item Johannes Kelsøn i oram cum dimidio solido ♦ Item in Laban ii oras ♦ Item ibidem i pund ♦ Item in Bardhom i curia cum loco molendini nunc desolati quinque solidos annone ♦ Item in Brenstorp i pund ♦ Item in Aby de Degetbol i pund annone ♦

Septima prebenda est ecclesia Æghæ cujus mense bona sunt ista primo in Arsleff Niss Smith ii oras ♦ Item ibidem Cristina ii oras. ♦ Item ibidem Andreas quinque solidos ♦ Item ibidem Jæss Jwl quinque solidos annone. ♦ Item ibidem Kari ii oras ♦ Item ibidem Palno Hofwet iii oras ♦ Item in Haslæ i pund ♦ Item in Beringbro ii oras annone ♦

Octava prebenda est ecclesia beate Marie virginis Arusii cujus mense bona sunt ista primo Norsminnæ et Kysingh pro viii oris ♦ Item i curia in Rudhæ cum terris in Swrkiærmark pro i pund ♦ Item ecclesia Hunzlund cum ii curiis pro vi oris annone i solido minus ♦ Item in Stoktorp Ericus dat i pund annone ♦

Nona prebenda est ecclesia sancti Olavi cujus mense bona sunt ista primo in Kalsteth dimidiam markam ♦ Item in Giældorp dimidiam markam ♦ Item in Aby i pund cum dimidio solido ♦ Item in Troldorp Bøstholm et Thorp quinque solidos ♦ Item locus molendini nunc desolati dicti Agard cum terris in Ladhinghæmark dictis stuwejord pro ɉ solido ♦ Item in Ølsteth ii oras in Aling ii oras ♦ Item terre desolate in Faddistorp Lywngbaluk et Bruseltorp pro i solido annone ♦

Decima prebenda est ecclesia Arffleff cujus mense bona sunt ista primo ecclesia Tilest cum suis pertinenciis pro xi oris ♦ Item ii curie desolate ibidem pro ii oris ♦ Item in Kordorp ii oras annone ♦

Que quidem prebende bona prescripta ad mensas suas ita divisa perpetuis temporibus habeant et distincta nisi aliqua eorundem bonorum juste evinci contigerit quia tunc de bonis mense superfluis competens refusio tribuatur ♦

Insuper in divi cultus augmentum domus dei decorem et animarum nostrarum salutem materiale stipendium in eadem nostra ecclesia augmentare volentes bona mense residua que prescripta non sunt in xiii porciones decrevimus dividenda quarum decem predictis decem prebendis pronunc annectimus undecimam canonico capituli procuratori duas vero reliquas duobus canonicis episcopi commensalibus deputamus ita tamen quod de eisdem porcionibus seu bonorum ipsarum porcionum redditibus omnes predicti qui easdem porciones habuerint exceptis duobus canonicis episcopi commensalibus qui de porcionibus quas pro commensalitate tenuerint nil exponant pecuniam tribuant annualem videlicet sex grossos de quolibet solido annone ipsi procuratori expedite et benevole cum requisiti fuerint in prompta pecunia exponendam ♦

Qui quidem procurator eandem pecuniam sublevet atque ipsam una cum terragiis et aliis redditibus seu bonis nunc habitis vel que haberi potuerint omnibus et singulis canonicis nullis exceptis qui residentes et chorum visitantes fuerint distribuat pro manualibus largiendam ♦

Et quicunque canonicorum exceptis commensalibus ut supra de porcione sua in debito tempore promptam pecuniam non exsolverit ex tunc idem procurator qui pro tempore fuerit eandem porcionem seu eadem bona statim libere acceptet nec restituatur seu restituantur eidem donec integraliter solverit et interim de omnibus manualibus distribucionibus nil habebit ♦

Item volumus statuentes quod unus canonicorum sit notarius capituli de majore et saniore parte ejusdem ad hoc eligendus qui literas et actus capituli diligenter notando scribat ♦

Pro cujus labore oblaciones nostri summi altaris in pretacta nostra cathedrali ecclesia exceptis auro et aliis notabilibus que soli capitulo reserventur eidem notario deputamus ♦

Item adjicientes statuimus quod decem prebende predicte mensas annexas habentes una cum prebenda Holmstorp undecim chorales presbyteros . sed due prebende scilicet Folby et Albek duos chorales dyaconos . prebende vero Agri et Aby duos chorales subdyaconos in suis stipendiis secundum quod a statutis juratis taxatum est faciant sustentari . ♦

Ne autem premisse ordinacioni perpetuis temporibus durature aliqua possent evenire contraria omnes et singulos libros scripturas literas et cartas cum suis actis et tenoribus . qui que vel qua presentibus literis et in eis contentis in parte vel in toto dissoni dissone seu dissona fuerint vel esse potuerint auctoritate ordinaria qua in domino fungimur una cum consilio et consensu nostri dilecti capituli predicti cassamus annullamus nulliusque vigoris sententialiter declaramus per presentes jure tamen in melius reformacionis si necessarium fuerit in premissis hujusmodi nobis salvo ♦

Ut autem omnia et singula premissa perpetue maneant firmitatis presentes literas nostri secreti apposicione una cum sigillo capituli nostri fecimus communiri sub anno domini mcdxxvii vigilia sancti Bartholomei apostoli in nostra cathedrali ecclesia memorata . ♦

I Herrens navn amen.

Vi Ulrik, ved den guddommelige miskundhed og det apostolske sædes nåde biskop, og hele kapitlet ved Århus domkirke, til alle og enhver, som nedennævnte anliggende vedrører eller på nogen som helst måde vil kunne vedrøre i fremtiden, hilsen og forøgelse af den forønskede salighed.

Vi anser det for sømmeligt og passende, med Guds hjælp, ved retmæssigt udstedte vedtægter at bistå virkningsfuldt til, at der må bestå et retssamfund for borgerne, og næstekærlighedens flamme må lyse blandt brødrene, når den begærlighed, der er stridigheders moder, er drevet bort.

Da jo den ærværdige fader i Kristus og herre, hr. Peder, salig ihukommelse, fordum biskop ved denne Århus domkirke, hvilken vi nu efter Guds bestemmelse forestår – gid vi må være værdige dertil – i sin tid forefandt denne kirkes hele tilstand, og navnlig blandt de højere grader, sørgeligt forkrøblet ved forskellige vildfarelsers afveje, ikke blot hos personerne, men også i de sædvaner, ved hvilke kirkens ære bør øges og blomstre ved et velordnet styre, så tog han bispemyndighedens dobbeltøkse i brug mod disse vildfarelser, disse uskikke og dette fordærv, der var blevet indført – o, ve – ved de forvorpnes forsømmelighed eller halsstarrighed; disse vildfarelser, disse uskikke og dette fordærv, som burde rives væk fra grunden, hvilket skulle ske til prydelse af det Guds hus, af hvis fædrenearv vi græsser.

Efter at have erfaret, at der ikke i domkapitlet var en samlet enighed, ej heller en fælles kærlighed, og at enhver har taget så meget af kirkens gods, som han kunne; at den ligelighed i opdelingen af godset, der bør være mellem kapitelsbrødrene, ikke blev overholdt; at de mod retfærdigheden, som er en lænke for enheden og enigheden, til deres frelses fordærv, med havesygen som herre, rejste krav; og således fik nogen jordisk rigdom i overskud, idet tre eller fire personer uretmæssigt tilegnede sig størstedelen af indtægterne, mens andre, som ikke magtede at gøre dette, ganske enkelt var stedt i armod;

efter at det fremdeles havde vist sig, at der ikke i nævnte domkapitel fandtes passende vedtægter, ved overholdelsen af hvilke der for enhver af et hæderligt styre sættes begrænsninger, så det, der bør gøres, bliver udført, og så enhver afholder sig fra det, der ikke bør gøres;

efter at disse og lignende forhold var overvejet med nøje årvågenhed, behagede det omtalte fader og biskop, lykkelig ihukommelse, med råd og samtykke fra sit kære domkapitel, at udstede nogle vedtægter, som – optegnet i artikler, beseglet og bestyrket ved edsaflæggelse – domkapitlet sammesteds nu, grebet af velvillig imødekommenhed, ønsker som en lov, som også vi ønsker at have i kraft.

I disse vedtægter indeholdes det klart, at mensalgodset skal deles i ti lige store dele og annekteres til de ti præbender.

Og således har vi – der ønsker at afgøre de kontroverser, som er opstået vedrørende samme artikel, med en rimelig fortolkning, for at gudstjenestens ære i samme vor domkirke derved må øges villigere, og for at billighedens fil må fjerne den misundelsens rust, der stammer fra den ulighed, som hidindtil var mellem brødrene – ved navns nævnelse ladet disse ti præbender, der har tildelte og annekterede borde, tillige med de nævnte bordes gods, som ligger forskellige steder, optage i dette brev til bestyrkelse af en større enighed.

Det første af disse præbender er Tved kirke, hvis mensalgods er dette: først i Hinnerup Mikkel Væthersen for 2 øre. Ligeledes sammesteds Peder Lyng 1 øre. Ligeledes sammesteds Mogens Væthersen 1 pund. Ligeledes sammesteds Amdi 1 ørtug. Ligeledes sammesteds et øde landbosted ½ øre. Ligeledes i Linå ½ mark med 1 ørtug. Ligeledes i Alling 1 øre. Ligeledes i Højvorre 2 gårde, der yder 10 ørtug. Ligeledes i Segalt Nis Jensen 2 øre. Ligeledes i Kærsmark ved Dynæs 1 ørtug.

Det andet præbende er Hasle kirke, hvis mensalgods er dette: først i Vejlby Jes Hvid 1 øre. Ligeledes sammesteds Jes Ovesen 1 øre med ½ ørtug. Ligeledes sammesteds Nis Tyrresen 1 øre. Ligeledes sammesteds Nis Skarp 3 øre. Ligeledes sammesteds Jes Jepsen 3 øre. Ligeledes sammesteds Tyrger Madsen ½ øre. Ligeledes i Egå 1 gård med 2 landbosteder 2 øre. Ligeledes i Grundfør Jes Grepsen 1 øre. Ligeledes i Stad 1 pund. Ligeledes i Mejlby 1 øre. Ligeledes øde jorde i True 1 pund korn.

Det tredje præbende er Lime kirke, hvis mensalgods er dette: først Malling kirke med dens tilliggender. Ligeledes en mølle for 14 øre. Ligeledes i Segalt 1 pund. Ligeledes i Kankbølle ½ øre korn.

Det fjerde præbende er Haldum kirke, hvis mensalgods er dette: først i Haldum Anders Lodensen 2 pund. Ligeledes Jens Poulsen 1 pund. Ligeledes i Udby 7 øre. Ligeledes i Bode i Rougsø 1 øre. Ligeledes sammesteds Mads 1 øre korn.

Det femte præbende er Hørning kirke, hvis mensalgods er dette: først i Hedensted Jens Henriksen 1 øre. Ligeledes sammesteds Las Veje 1 ørtug korn. Ligeledes sammesteds Nis Bek 1 pund med ½ ørtug. Ligeledes sammesteds Peder Andersen 1 pund. Ligeledes sammesteds en ødegård for 1 ørtug. Ligeledes i Torup Lars Jakobsen 1 øre. Ligeledes sammesteds Mikkel Poulsen 1 pund med ½ ørtug. Ligeledes sammesteds en ødegård for 1 ørtug. Ligeledes i Ørum Nis Jensen 1 øre. Ligeledes i Skåde Skådegård med 2 landbosteder 2 øre. Ligeledes sammesteds Nis Eriksen 1 øre. Ligeledes i Segalt 2 gårde, der yder 3 øre. Ligeledes i Søften Palne Skrædder 1 pund korn. Ligeledes sammesteds Peder Andersen 1 pund korn.

Det sjette præbende er Koldkær, hvis mensalgods er dette: først i Åby Kjeld 1 øre med ½ ørtug. Ligeledes Stig 1 pund. Ligeledes sammesteds Lars 1 øre med ½ ørtug. Ligeledes sammesteds Gøde 1 øre med ½ ørtug. Ligeledes sammesteds Jakob 1 øre med ½ ørtug. Ligeledes sammesteds Peder Nielsen 5 ørtug. Ligeledes sammesteds Jens Troelsen 1 øre med ½ ørtug. Ligeledes Jens Kjeldsen 1 øre med ½ ørtug. Ligeledes i Labing 2 øre. Ligeledes sammesteds 1 pund. Ligeledes i Borum 1 gård med et nu øde møllested 5 ørtug korn. Ligeledes i Brendstrup 1 pund. Ligeledes i Åby af Degetbol 1 pund korn.

Det syvende præbende er Egå kirke, hvis mensalgods er dette: først i Årslev Nis Smed 2 øre. Ligeledes sammesteds Christina 2 øre. Ligeledes sammesteds Anders 5 ørtug. Ligeledes sammesteds Jes Jul 5 ørtug korn. Ligeledes sammesteds Kåre 2 øre. Ligeledes sammesteds Palne Hoved 3 øre. Ligeledes i Hasle 1 pund. Ligeledes i Beringbro 2 øre korn.

Det ottende præbende er Århus Vor Frue kirke, hvis mensalgods er dette: først Norsminde og Kysing for 8 øre. Ligeledes 1 gård i Rude med jord i Surkærs mark for 1 pund. Ligeledes Hundslund kirke med 2 gårde for 6 øre korn minus 1 ørtug. Ligeledes i Stavtrup Erik giver 1 pund korn.

Det niende præbende er Sankt Olai kirke, hvis mensalgods er dette: først i Kasted ½ mark. Ligeledes i Gjellerup ½ mark. Ligeledes i Åby 1 pund med ½ ørtug. Ligeledes i Troldrup, Bøgstedholm og Terp 5 ørtug. Ligeledes et nu øde møllested, kaldet Ågård, med jord, kaldet stufjord, i Ladings mark for 1 ørtug. Ligeledes i Ølsted 2 øre, i Alling 2 øre. Ligeledes ødejord i Fajstrup, Lyngballe og Bruseltorp for 1 ørtug korn.

Det tiende præbende er Årslev kirke, hvis mensalgods er dette: først Tilst kirke med dens tilliggender for 11 øre. Ligeledes 2 ødegårde sammesteds for 2 øre. Ligeledes i Korup 2 øre korn.

Disse præbender skal have det førnævnte gods til deres borde, delt på denne måde, til evig tid, og adskilt, hvis ikke det hænder, at noget af det fravindes med rette, fordi der da må ydes passende erstatning af det overskydende mensalgods.

Tillige har vi – idet vi ønsker at forøge den jordiske belønning i samme vor kirke til forøgelse af gudstjenesten, til pryd for Guds hus og til vore sjæles frelse – bestemt, at det øvrige mensalgods, som ikke er nævnt ovenfor, skal deles i 13 dele, hvoraf vi for nærværende annekterer ti til de ti førnævnte præbender; den ellevte tildeler vi den kannik, som er domkapitlets prokurator, men de to sidste til de to kannikker, der er biskoppens bordfæller, dog således at af de samme andele eller afkastet af de samme andele, skal alle de førnævnte, som får disse andele – undtagen de to kannikker, som er biskoppens bordfæller: de skal intet erlægge af de andele, som de har oppebåret for bordfællesskabet – ufortøvet og godvilligt skal yde en årlig pengegave, nemlig 6 groter, som skal erlægges i rede penge, af hver ørtug korn, til samme prokurator, når de bliver bedt om det.

Denne prokurator skal oppebære disse penge, der bør udgives som messegodtgørelser, og han skal uddele dem sammen med landgilderne og de andre indtægter eller det gods, som nu haves, eller som vil kunne haves, til alle og enhver af kannikkerne, ingen undtaget, som vil residere og have deres gang i koret.

Og hvis nogen af kannikkerne – på nær bordfællerne, som ovennævnt – ikke i passende tid erlægger rede penge af sin andel, da skal den, som er prokurator på det tidspunkt, straks frit modtage samme andel eller samme gods, og det skal ikke gives tilbage til ham, før han betaler fuldt ud, og i mellemtiden skal han intet modtage af nogen af messegodtgørelserne.

Ligeledes bestemmer vi som vedtægt, at én af kannikkerne, som bør vælges til dette blandt den større og forstandigere del af domkapitlet, skal være dettes notar, der skriver domkapitlets breve og omhyggeligt noterer kapitelsakterne ned.

For hans arbejde overdrager vi samme notar gaverne til vort højalter i vor føromtalte domkirke, på nær guld og andre bemærkelsesværdige ting, som reserveres for domkapitlet alene.

Som tilføjelse forordner vi ligeledes, at de ti førnævnte præbender, som har annekterede borde, sammen med præbendet Holmstrup skal sørge for, at 11 korpræster – men to præbender, nemlig Folby og Ålbæk to kordegne, præbenderne Agri og Åby dog to korsubdiakoner – understøttes i deres underhold, i overensstemmelse med, hvad der er takseret i edssvorne vedtægter.

For at der ikke på nogen måde skal kunne hænde noget i modstrid med førnævnte forordning, som skal vare til evig tid, kasserer, annullerer og erklærer vi som dom med dette brev – ved bispemyndigheden, som tilkommer os i Herren, og med råd og samtykke fra vort kære førnævnte domkapitel – alle og enhver af de bøger, skrifter, breve og dokumenter med deres akter og indhold – som delvist eller helt vil være eller vil kunne være i modstrid med dette brev og indholdet i det – for magtesløse; dog med forbehold af vor ret til at reformere noget i det førnævnte til det bedre, hvis det bliver nødvendigt.

For at alt og hvert af det førnævnte kan forblive af evig fasthed, har vi ladet dette brev bestyrke ved vedhængelse af vort sekret sammen med vort domkapitels segl i det Herrens år 1427, dagen før apostlen sankt Bartholomæus' dag, i vor omtalte domkirke.