forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Alias Johannes Molenbeke presbiter Bremensis diocesis ad parrochialem ecclesiam in Deldensuort Slesvicensis diocesis vacantem per liberam resignationem domini Johannis Nienstadt per parrochianos, ad quos jus presentandi dinoscitur pertinere, domino Johanni protunc ecclesie Slesvicensis episcopo extitit presentatus, qui eundem Johannem Molenbeke ad presentationem dictorum parrochianorum ad eandem ecclesiam instituit et investivit, inductusque in corporalem possessionem fuit et eandem per 6 annos vel circa pacifice possedit.

Dubitans tamen predictus Johannes presentationem institutionem et investituram predictas viribus non subsistere, supplicat igitur dictus Johannes Molenbeke, quatenus, presentationem institutionem et investituram predictas ratas et gratas habentes, sibi de dicta parrochiali ecclesia [fructus 4 mr.] dignemini providere.

Concessum.

F. Gebennensis.

Datum Rome apud ss. Apostolos 4. non. oct. anno 10.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.