forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Officiali Lubicensi.

Dignum arbitramur (et congruum ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur).

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Theoderici Duvel canonici Slesvicensis petitio continebat, quod, olim prepositura in Baruchsusel Slesvicensis diocesis, quam Tilemannus Kerkhoff obtinebat, per ipsius Tilemanni obitum vacante, Henricus episcopus Slesvicensis eandem preposituram prefato Theodorico auctoritate ordinaria contulit et de illa etiam providit, ipseque Theodericus ipsam preposituram collationis et provisionis predictarum vigore extitit pacifice assecutus.

Cum autem idem Theodericus dubitet collationem et provisionem predictas viribus non subsistere, discretioni tue mandamus, quatenus, si post diligentem examinationem eum ad hoc idoneum esse reppereris, preposituram predictam, que ab aliquibus ruralis, ab aliis vero in ecclesia Slesvicensi dignitas non tamen post pontificalem major fore reputatur [fructus 4 mr.], eidem Theoderico auctoritate nostra conferas, non obstante quod idem Theodericus canonicatum et prebendam prefate ecclesie [fructus 4 etiam mr.] noscitur obtinere.

Datum Rome apud ss. Apostolos 12. kal. dec. anno 10.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.