Tekst efter Aa.
Nobis vero ambobus cum liberis nostris de medio sublatis, prescripta curia cum edificiis, melioracionibus ac pertinenciis suis universis libere cedat capittulo Hafnensi supradicto, ita tamen quod capitulum jam dictum anniversarium nostrum una cum anniversario prenarrati domini Johannis Hemmingi pro notabilibus edificiis in eadem curia tunc per nos constructis perpetuo celebrabit. ♦
In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis virorum discretorum, videlicet Laurentii Vinnere consulis Hafnensis et Johannis Petri villani ibidem presentibus est appensum. ♦
Datum Hafnis anno domini mcdxx octavo, sabbato proximo post festum annunciacionis beate Marie virginis. ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.