forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Exponit Johannes Eymerii presbiter Rigensis, quod, cum ipse olim, dum moram traxerit in opido Copenhauen Roskildensis diocesis quandam mulierem nomine Elizabeth, sibi in coquina pro certo suo sallario servientem, secum haberet, illam certis de causis licentiavit, nolens eam amplius in suo servitio hujusmodi tenere, et cubile sive cameram suam, nolens amplius cum illa contendere causaque se ponendi dormitum, quia nox erat, idem exponens ingressus est, qui, cum dicta mulier ipsum in dictam cameram secuta foret, eidem mulieri hec verba vel eis in effectu similia dixit: "Ad quid venisti? Numquid audivisti, quia te licentiavi?"

Tandem, habitis hincinde inter se nonnullis altercationibus, prefatus exponens cum quodam cultello, quem in suas manus propterea arripuit, predictam mulierem ad scapulas percussit, et sic percutiendo ferrum cultelli de manubrio exiliens in terram cecidit.

Mulier vero predicta se ab hujusmodi verberibus retrahere querens retrocessit et retrocedendo cespitavit et cespitando in terram cecidit sic, quod cadendo se dicto ferro in collum casualiter vulneravit, de quo vulnere ipsa mulier infra quinque dies extunc immediate sequentes expiravit.

Cum autem dictus exponens de morte ipsius mulieris ab intimis doleat aliasque in nece ipsius culpabilis non sit quam ut prefertur, supplicat igitur idem exponens, quatenus secum super irregularitate, si quam fortasse occasione premissorum contraxit, absolutione previa simpliciter vel ad cautelam, si indigeat, ut in omnibus suis susceptis ordinibus ministrare ac beneficium, etiam si curatum fuerit, assequi et obtinere libere valeat, dignemini dispensare.

Fiat citra altaris ministerium. O.

Datum Rome apud ss. Apostolos 4. id. aprilis anno 11.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.