forrige næste

Tekst efter A.

In nomine domini amen ♦

Anno nativitatis ejusdem millesimo quadringentesimo vicesimooctavo indiccione sexta decimaseptima die mensis aprilis hora vesperorum vel quasi pontificatus vero sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Martini divina providencia pape quinti anno undecimo venerabilis et egregius vir Nicolaus Stok decretorum doctor ac arcium liberalium magister serenissimi et invictissimi principis et domini domini Sigismundi dei gracia Romanorum ac Hungarie Boemie Dalmacie atque Croacie etcetera regis consiliarius ac ambasiator personaliter constitutus super equo griseo in regno Dacie ante opidum Haffnense per ducentos passus modicum citra vel ultra in mari Ursunt coram undecim navibus in quibus fuerunt cum pluribus ceteris armigeris Dittlevus de Anefelt miles Hartwicus Split Joachym Breyt nobiles . generosorum dominorum Adolphi et Gherhardi comitum Holsacie armigeri et consiliarii / ac prudentes viri Hermannus Westfal . Johannes Ber de Lubecke Heynricus Queckel de Stralessund Johannes Buro de Rostock ac alii de Hamburg Wismaria et Lunenburg civitatum plures consiliarii / a quibus manifeste et instanter dictus dominus doctor peciit salvum conductum pro se suis familiaribus ac eciam pro familiaribus / illustrissimi principis et domini domini Erici dei gracia Dacie Swecie Norweygie Gotthorum et Schlavorum regis atque Pomeranie ducis . ad opidum Ffalsterbode in Schanea navigandi ad diem placiti quem asseruit sibi feria quinta proxima ante dominicam Judica proxime preterita in pretorio Lubicensi promisisse et expresse dixisse civitatum predictarum proconsules et consules nomine dictorum comitum Holsacie et pro civitatibus dictis ex una cum illustrissimo principe et domino . domino Erico rege Dacie etcetera prefato ex alia parte in dicto opido Ffalsterbode in Schanea in dominica qua cantatur Quasimodogeniti proxime preteritam et si impedirentur a vento vel aliis causis racionabilibus ad octo dies post dictam dominicam velle servare juxta tenorem littere quam asseruit tradidisse civitatibus proprio sigillo suo appendente sigillatam / de cujus tradicione michi notario constat ad tractandum inter easdem partes de concordia et treugis gwerrarum inter dictas partes prochdolor exortarum ♦

Cui dictus miles Dittlevus de Anefelt respondit / quod comitibus Holsacie et consulibus dictarum civitatum non constaret de aliqua die placiti servanda nec proconsules et consules dictarum civitatum aliquid de tali die ipsis notificassent sed ipse dominus doctor prefatus esset omni tempore securus ab eis et ab omnibus eis adherentibus ♦

Et subjunxerunt miles et Johannes predicti quod revera scirent quod nullus nomine comitum Holsacie predictorum aut nomine civitatum predictarum veniret ad diem et locum Ffalsterbode ad aliquid placitandum sed eis esset commissum a proconsulibus et consulibus dictarum civitatum cum aliqua littera nova salvi conductus eis a rege Dacie presentaretur istam deberent acceptare et eam civitatibus dictis dirigere ♦

Tunc ad inducendum eosdem et ad informandum animos ipsorum dictus dominus doctor tradidit dictis duobus consulibus de Lubeke . videlicet Hermanno Westfal et Johanni Ber copiam littere . quam asseruit tradidisse ipsis civitatibus predictis sigillo suo sigillatam ad videndum et legendum et quam asseruit manu propria scriptoris civitatis Lubicensis esse scriptam atque ipsas civitates met eandem dictasse ♦

Ea visa et lecta et cum penitus nichil super ea responderunt repeciit eandem ad intentum suum cum necessitas immineret ut asseruit probandum addens si scivisset quod verbis ipsorum noluissent satisfacere . ipse certe a civitate Lubicensi non recessisset nisi litteras dominorum Holsacie et civitatum sigillatas super die et loco placiti de quibus supra servanda habuisset nec nudis verbis ipsorum fuisset contentus ♦

Tenor littere de qua supra in Almanico est iste ♦

Ik Nicolaus Stok (etc. = DD 1428. 19. mar., nr. 14280319001) ♦

Rursum dictus dominus doctor legit predictis consiliariis et consulibus copiam littere salvi conductus domini regis Dacie prefati ejus regali secreto sigillatam quam asseruit se tradidisse dictis civitatibus in civitate Lubicensi cujus tenor in wlgari sequitur et est talis ♦

Wy Erik (etc. = DD 1428. 31. jan., nr. 14280131001) ♦

De quarum litterarum tradicione et dictatura michi notario constat evidenter ♦

Insuper dictis copiis litterarum lectis dominus doctor informavit animos ipsorum consiliariorum et consulum verbo qualiter et quomodo ipsi civitatenses concordassent cum eo de die et loco placiti expressis juxta tenorem copie littere prime ♦

Et iterum subjunxit dictus dominus doctor dictis consiliariis et consulibus omnibus dicendo qualiter ipse dominus rex Dacie in omnibus vellet hodie obedire litteris sigillatis regis Romanorum mandatum treugarum continentibus secundum quod ipse dominis comitibus Holsacie et ipsis civitatibus supradictis oretenus in pretorio Lubicensi dixisset ♦

Cui dictus miles respondit nomine civitatum prefatarum / quod ipse civitates vellent eciam esse obedientes sed tamen dixissent domino doctori quod nollent super talibus litteris salvi conductus regis Dacie nec super littera domini doctoris cum rege Dacie aliquid placitare ♦

Replicando dixit dominus doctor quomodo ipse civitates essent obedientes / cum ipse nomine serenissimi regis Romanorum prefati cum litteris regalibus sigillatis et verbis sibi per eundem dominum regem Romanorum commissis mandasset comitibus Holsacie et dictis civitatibus sub banno imperiali et aliis penis in jure expressis quod ipsi suos armigeros et soldatos sive essent in terris sive in aquis revocarent ad domos suas et totaliter a lite et gwerris cum domino rege Dacie prefato regnis suis atque subditis desisterent et juris ordine essent contenti modo facto videret oppositum quia venissent Holsati et civitates cum potenciis et armigeris ipsorum ad regna domini regis Dacie et potencias ipsorum in cremando captivando et interficiendo subditos dicti domini regis expost extendissent et hodie quantum in eis esset extenderent ♦

Et iterum subjunxit idem dominus doctor quod post recepcionem dictarum litterarum nullus nomine civitatum amplius de hac materia sibi verbum fecisset cum immediate a dicta civitate Lubicensi recessisset ♦

Et post talia verba prolata . asseruit eos inobedientes porrigendo citacionem domini regis Romanorum ipsis civitatensibus supradictis et signanter uni consuli de Lubek nomine Johannes Ber qui videns sigillum regale mox voluit dictam citacionem dicto domino doctori restituere sed idem rennuit eam rehabere / ♦

Immediate dixit et dictus miles Dittlevus de Anefeld dicto Johanni Ber quod proiceret eam ad aquam ceteri multi idem clamantes reliqui vero ut deberet poni super valanga ad aquam / ♦

Demum subjungendo dixit idem dominus doctor legatis citacionem et ea lecta habeo vobis aliqua nomine domini regis Romanorum referre ♦

Ipsi vero nolentes eam legere sed petentes quatinus dictus doctor citacionem econtra ab eis recipere vellet / ♦

Tunc dixit idem dominus doctor ♦ Ego dicam vobis tenorem predicte citacionis breviter / dominus meus graciosissimus rex Romanorum citat vos civitates supranominatas ut debeatis comparere in curia sua regali centesima die a presentacione hujus citacionis ad dicendum causam quare non sitis obedientes ♦

Insuper Hermannus Westfal et Johannes Ber consules Lubicenses predicti . a domino doctore prefato causam quesierunt quare citacionem prefatam civitatibus predictis in Lubeke non presentasset / ♦

Respondit idem dominus doctor quia civitates predicte semper verbo dixissent in Lubeke se velle obedire mandato domini regis Romanorum sed quod modo facto oppositum videret ideoque eam loco et tempore ut supra eis presentasset ♦

Demum protestatus fuit prefatus dominus doctor de diligencia sue legacionis in hac causa gwerrarum ut supra per eum facta et de presentacione litterarum et verborum hinc inde factorum et tandem a navibus recessit ♦

Tenor citacionis de qua supra in Almanico est iste / ♦

Wir Sigmund (etc. = DD 1427. 7. jul., nr. 14270707001) ♦

Super quibus omnibus et singulis supradictis venerabilis et egregius vir Nicolaus Stok decretorum doctor ac arcium liberalium magister me notarium publicum infrascriptum debita cum instancia requisivit ut sibi super hec unum vel plura conficerem instrumentum vel instrumenta ♦

Acta sunt hec anno die loco pontificatu et aliis quibus supra presentibus ibidem strenuo et provido viro Andrea Negelshem milite Vicke de Vitzen Roskildensis Alberto Detenburg Swerinensies nobilibus et Theodorico Raw Coloniensis Petro de Allstein Heylspergensis diocesium laicis cum pluribus aliis fidedignis astantibus testibus una mecum ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

(Til venstre notarmærke tilhørende Paulus Gumprecht) Et ego Paulus Gumprecht de Nyssa clericus Wratislaviensis diocesis . apostolica ac imperiali auctoritate publicus notarius . quia omnibus et singulis supradictis dum sic ut premittitur fierent et agerentur una cum testibus prenotatis presens interfui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi ideoque hoc presens publicum instrumentum manu propria exinde confeci et ad hanc publicam formam conscriptam redegi signoque et nomine mei solitis et consvetis signavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium premissorum.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.