Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Dudum vacante prepositura in Eyderstede, que dignitas curata et electiva in ecclesia Slesvicensi non tamen post pontificalem major existit, per mortem Johannis Stranning, Nicolaus Stenwer eandem auctoritate ordinaria extitit assecutus. Dubitat tamen assecutionem hujusmodi et inde secuta viribus non subsistere.
Supplicat igitur, quatenus sibi de dicta prepositura [fructus 4 mr.] dignemini de novo providere, non obstantibus canonicatu et prebenda dicte ecclesie, quos obtinet [fructus 4 mr.].
Dudum Bartholomeus Marquardi clericus Slesvicensis diocesis parrochialem ecclesiam in Miltstede dicte diocesis ex eo, quod dictus Nicolaus Stenwer eandem tunc obtinens preposituram predictam curatam et incompatibilem extitit pacifice assecutus, vacantem auctoritate ordinaria extitit assecutus. Dubitat tamen assecutionem hujusmodi et inde secuta viribus non subsistere.
Supplicat igitur, quatenus sibi de dicta ecclesia [fructus 4 mr.] dignemini de novo providere, non obstantibus canonicatibus et prebendis Slesvicensis ac Haderslevensis Slesvicensis diocesis ecclesiarum [fructus 8 mr.].
Concessum pro utroque.
G. Conseranensis.
Datum Rome apud ss. Apostolos id. maji anno 11.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.