Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
. . Exponitur s. v. pro parte . . conventus Twilensis cenobii ordinis S. Augustini Arusiensis diocesis, quod, cum olim quedam domina Lena relicta domini Laurentii Offessen quondam militis domino Olavo Arusiensi episcopo omnia bona sua patrimonialia et matrimonialia necnon et omnia bona, que de domino Nicolao Lembek milite quondam habuit, unacum aliis bonis, que per mortem filii sui jure hereditario obtinuit, ubicumque locorum in regno Dacie situata cum omnibus suis pertinentiis mobilibus et immobilibus, silvis, pratis, pascuis, piscaturis etiam nil excepto ad edificationem et possessionem cuiusdam claustri in Siobii dicti ordinis s. Augustini diocesis predicte sub nova structuratione per ipsum edificandi ob reverentiam b. Marie Virginis et salutem sue scotaverit et donaverit ac pure resignaverit perpetuo possidenda conditionibus tamen servatis, que sequuntur, quod ipsa memorata domina Helena omnia bona pro dicti claustri edificatione et consummatione ad dies suos libere habeat ordinanda, sed si inceptam dicti claustri edificandi structuram propter insufficientiam vel inopiam aut etiam vite sue brevitatem predicta domina Helena consummare vel perficere nequiverit, extunc omnia bona prelibata cum omnibus pertinentiis post eius mortem dicto claustro b. Marie virginis in Twillen per eandem scotationem ob remedium et salutem anime sue et ob predicte b. Marie reve[re]ntiam perpetue possidenda firmiter debeant adjacere, prout in litteris super hoc confectis, quarum tenores hic habere dignemini pro sufficienter expressos, latius continetur.
Verum, pater sancte, quod dicta domina Helena, dum vitam
Et propterea, beatissime pater, ad evitandum premissa pro parte dictorum exponentium
et
de consensu ordinarii dicti loci, videlicet Arusiensis episcopi, e. s. v. humiliter
supplicatur quatinus eidem Tvilensi cenobio [fructus 20 flor.], qui multa onera habet
supportare, et in quo sunt multi fratres pauperes inibi deo famulantes, dictum locum
in
Siobiicloster, sicut premittitur desolatum et imperfectum, monialibus destitutum et
depressum [fructus etiam 20 flor. auri] cum omnibus juribus et pertinentiis suis perpetuo
unire dignemini, prout intentio dicte domine Helene fundatricis fuit et coram rege
Dacie
dicto episcopo ordinario Arusiensi proprio motu scotando expressit atque donavit,
ita quod
cedentibus vel decedentibus simul vel successive monialibus liceat preposito et conventui
dicti loci Tvilensis cenobii eiusdem claustri in Siobiicloster monialium juriumque
et
pertinentiarum predictorum possessionem auctoritate propria libere apprehendere et
in suos
usus convertere et perpetuo retinere et illius possessiones, redditus ac jura ad suos
usus
applicare et gubernare seu gubernari facere per canonicos regulares dicti conventus,
prout
in litteris scotationis dicte domine Helene lucide continentur, et quod in dicto loco
Siobiicloster de cetero nulla monialis recipiatur, sed ordinarius loci illam solam
indevotam monialem, que nunc in dicto loco existit, in aliquo monasteriorum, in quo
Item pro parte . . conventus eiusdem Tvilensis cenobii e. s. v. humiliter supplicatur,
quatinus quandam pauperem villam nomine Thrust per 7 vel 8 pauperes
rusticos inquilinos dicti cenobii inhabitatam prope idem cenobium et parrochialem
ecclesiam pauperem, dictam Lathegurth, matricem ecclesiam eiusdem
cenobii, situatam quasi pronunc desolatam alie (!) parrochie, que divitiis et populosa
multitudine parrochianorum plurimum congaudet,
Fiat de utroque de consensu. O.
Datum Genezani Penestrine diocesis 5. id. Julii anno 11.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.