Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Exponitur pro parte fratris Marquardi Luderi monachi
professi monasterii Rurisregii Cisterciensis ordinis
Slesvicensis diocesis, quia longo tempore ex speciali affectione
uberioris vite heremum concupivit et de facto concupiscit, quod juris testimonio et
sanctorum exemplo nequaquam potest denegari, cum hoc sanctorum testimonio ex speciali
dono
spiritus sancti procedere videatur, cui obicem ponere sit contrarium veritati, cum
caritas
sit fons proprius, cui non
Quare supplicatur e. s. v. pro parte dicti exponentis, quatenus eidem longo tempore vita et moribus in suo ordine et religione probato licentiam concedere dignemini ad heremum transeundi et ibidem sub habitu et regula sui ordinis jugiter domino famulandi, confessorem, cujuscunque status fuerit, ubique eligendi, qui ipsum totiens, quotiens opus fuerit, a peccatis suis omnibus absolvere valeat, penitentiam injungendo salutarem, divinaque illic ministrandi, quodque ab administrationibus sui monasterii, votis et promissionibus, si quibus ei tenetur, absolvere dignemini ...
Fiat et committatur. O.
Datum Rome apud ss. Apostolos 18. kal. julii anno 12.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.