Pave Martin 5. giver Nicolaus Sachow, provst i Slesvig, lov til at bytte sit embede
til et andet inden for et tidsrum af to år.
A: Tabt
Aa: Rom, Archivio Segreto Vaticano, Reg. Lat. 293 fol. 58.
Påskrift: An. XXX. de Adria.
Tryk: APD II 424 nr. 1575
Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Nicolao Sachow preposito ecclesie
Slesvicensis.
Vite ac morum honestas
(aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno
commendaris testimonio nos inducunt ut tibi reddamur ad graciam liberales).
Tuis itaque supplicationibus inclinati,
tibi, preposituram ecclesie Slesvicensis, que in illa dignitas major post pontificalem
existit, et quam obtines, ex causa permutationis, in qua tamen nulla pactio illicita
vel
simoniaca pravitas interveniat, in manibus loci ordinarii, sedis apostolice super
hoc
licentia alias minime requisita, pro quocunque alio beneficio cum cura vel sine cura
..... cum
quacunque persona, etiam si persona ipsa apostolicarum abbreviator vel earundem aut
penitentiarie nostre litterarum scriptor aut noster seu alicujus ex s. Romane ecclesie
cardinalibus familiaris continuus commensalis seu dicte sedis capellanus aut nuntius
vel
fructuum camere apostolice debitorum collector sive subcollector fuerit, infra biennium
a
data presentium computandum in manibus quorumcunque ordinariorum locorum, in quibus
prepositura et beneficium predicta consistunt, resignandi, ac eisdem ordinariis ex
eadem
causa resignationem hujusmodi recipiendi ac beneficium, etiam si dispositioni apostolice
reservatum existat, tibi et persone prefate preposituram hujusmodi auctoritate apostolica
conferendi plenam tenore presentium licentiam elargimur.
Volumus autem, quod ordinarius seu ordinarii hujusmodi de nomine et cognomine persone
et
beneficii, quod ipsa persona resignaverit, ac diebus collationum hujusmodi gentes
dicte
camere vel collectores fructuum predictorum in illis partibus deputatos certificare
procuret.
Datum Rome prope ss. Apostolos 5. kal. nov. anno 12.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde
tekster.