Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Universis etc. Oddo etc. Universitati etc., quod dominus Hermannus episcopus Vibergensis pro parte solutionis sui communis servitii, in quo camere apostolice sub certis penis et sententiis ratione dicte ecclesie extitit efficaciter obligatus, ipsi camere, circumspecto viro Antonio de Piscia mercatore Florentino dicte camere depositario pro ea recipiente, die date presentium termino non elapso fl. auri de camera 8 sol. 16 et den. 8 monete Romane necnon pro totali solutione unius minuti servitii, in quo dicto camerario et clericis dicte camere tenebatur similiter obligatus, clericis predictis ipsius camerarii in suo proprio nomine recipientibus fl. similes 2 et den. 2 dicte monete per manus venerabilis viri domini Thuconis canonici Roskildensis procuratoris sui solvi fecit realiter cum effectu.
De quibus etc. In quorum etc.
Datum Rome apud ss. Apostolos sub anno 1429 indictione 7. die 2. mensis dec. pontificatus anno 13.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.