Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Vestre sanctitatis pedibus humiliter provoluti ex intima cordis devotione ardentissimum mentis nostre affectum eidem sanctitati vestre insinuando proponimus, qualiter gloriosus et misericors deus, qui olim patribus et prophetis multipharie locutus est, diebus istis novissimis in filio suo unigenito, cujus vicem geritis in terris, locutus est etiam nobis per sponsam suam sanctissimam dominam Birgittam de regno Svecie oriundam, matrem videlicet et patronam ordinis nostri, dans sibi per celestem revelationem et supernam inspirationem formam regule nostre, ad cujus observantiam ex institutione apostolica et ex mandato speciali sanctitatis vestre obligamur secundum formam professionis regularis in ipso mandato nobis expresse traditam, quam etiam per modum constitutionum, non autem per modum regule eadem sanctitas vestra approbavit et confirmavit.
Cum igitur in quadam revelatione celesti a Christo eidem beate Birgitte matri
nostre facta expresse continetur, quod ipse Christus ante tempora secularia
providit et predisposuit ipsam regulam a suo vicario generali, sacrosancte
Romane ecclesie antistite, debere simpliciter confirmari, et quia lex divinitus
est, ut infima per media reducantur ad summa, vos autem estis, quem ipse deus
judex vivorum et mortuorum mediatorem et arbitrum medium constituit inter
ecclesiam suam militantem et triumphantem, cui etiam tradidit claves regni
celestis et orbis in tantum, ut, quidquid ligandum vel solvendum fuerit in celo
et in terra, vestre sanctitatis arbitrio famuletur, igitur flexis genibus cordis
nostri
Hoc est devotissima affectio mentis nostre in nobis precordialiter accensa, hoc instantissima supplicatio sincere devotionis, quam ex intimis visceribus cordis nostri flexo poplite provoluti et prostrati ad pedes beatitudinis vestre humiliter et incessanter intra gremium exauditionis vestre petimus dignanter admitti, insuper et celeri atque felici effectui mancipari secundum ordinationem predispositam et providentiam altissimi dei, qui vestram paternam beatitudinem in utriusque hominis prosperitate victuram ad incrementum et exaltationem ecclesie sue sancte conservet feliciter et longeve.
Scriptum anno 1430 octava die mensis jan. nostris sub sigillis.
Abbatisse et confessores generales necnon et persone conventuales utriusque sexus monasteriorum sanctarum Marie et Birgitte in Watzsteno Lincopensis, de Paradiso prope Florentiam et in Mariebo Ottoniensis diocesium, vestre sanctitatis humillimi et devotissimi oratores.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.