forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter Dipl. Dioc. Lund. l.l.

Beatissime pater.

Dudum sanctitas vestra devoto vestro Nicholao Magni, clerico Lundensis diocesis, de beneficio ecclesiastico cum cura vel sine cura ad collacionem etc. archiepiscopi Lundensis necnon capitulorum singulorumque canonicorum et personarum Lundensis et beate Marie in Haffnis Roskildensis diocesis ecclesiarum etc., eciam si canonicatus et prebenda ac de majoribus Lundensis et beate Marie in Haffnis ecclesiarum predictarum fuerit, sub dato undecimo kal. aprilis anno terciodecimo graciam fecit expectativam, prout in supplicacione super hoc signata plenius continetur, cum autem, pater sancte, dictus Nicolaus ad hujusmodi prebendas majores timet litteras expediri non posse, supplicat igitur sanctitati vestre dictus Nicolaus, quatenus litteras apostolicas super dicta gracia conficiendas ad hujusmodi majores prebendas dictarum ecclesiarum et cum derogacione statutorum de ascensu ad hujusmodi majores prebendas per gradum et opcionem et sub dicta data expediri mandare dignemini, regulis cancellarie et aliis non obstantibus et cum clausulis oportunis.

Concessum G. Conseranensis.

Datum Rome apud sanctos apostolos kal. maji anno terciodecimo.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.