forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

S. v. pro parte Nicolai Johannis presbiteri canonici Arusiensis, rectoris parrochialis ecclesie de Skefftorpp Arusiensis diocesis [omnium fructus 40 fl. auri de camera] exponitur, quod, cum olim ipse dicti (!) episcopi etiam in temporalibus officialis existeret et quendam laicum substitutum in officio hujusmodi seu suum locumtenentem ad corrigendum excessus laicorum, dicti domini episcopi subditorum, haberet, idem laicus substitutus seu locumtenens quadam vice sine scitu dicti exponentis duos laicos eidem domino episcopo subditos propter eorum demerita detinuit ipsosque carceribus mancipavit; quod illorum amicis percipientibus venerunt ad dictum exponentem pro illorum liberatione fidejussores offerendo, sed eos dictus exponens admittere recusavit; cumque duobus diebus et noctibus in dictis starent carceribus, unus dictorum laicorum in quandam incidit infirmitatem, quod cum ad notitiam dicti exponentis pervenisset, statim ipsum laicum de carceribus extrahi necessariaque sibi tradi ac libere in domo ambulare, sub custodia tamen teneri mandavit, prout factum fuit.

Nichilominus tamen idem laicus die sequenti, sicut deo placuit, expiravit.

Cum autem dictus exponens in morte dicti laici alias, quam ut premittitur, culpabilis, si talis dici mereatur, non existat, nonnulli tamen malivoli in eum labia a tergo detractionis aperientes asserunt ipsum propter premissa irregularitatis maculam incurrisse.

Ad obstruendum igitur ora emulorum et aliorum sibi super hoc obloquentium supplicat igitur (!), quatenus ipsum premissorum occasione nullam irregularitatis notam contraxisse declarare vel saltim ad cauthelam eum ad ordines et beneficia hujusmodi, que obtinet, et alia quecunque in posterum obtinenda, si et quatenus indigeat, habilitare seu habilem potius declarare dignemini.

Fiat. O.

Datum Rome apud ss. Apostolos 11. kal. julii anno 13.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.