forrige næste

Tekst efter Aa.

Omnibus presens scriptum cernentibus . Petrus dei gracia . archiepiscopus Lundensis Svecie primas et apostolice sedis legatus . salutem in domino sempiternam ♦

Sacrorum canonum decreta statuunt ut in parrocialium ecclesiarum fundacione et dotacione . deputentur aree . in quibus sacerdotes curati et eorum ministri . residencias habeant personales ♦ Nam et sacerdos sine ministro / offerre sacrificium non consvevit . ♦

Sed quia in fundacione et dotacione ecclesie Wæsby nostre Lundensis diocesis . hujusmodi aree deputacio . pro residencia ministri ibidem . ut comperimus est omissa nos volentes in hac parte consultius supplere . quod a nostris predecessoribus est neglectum fundum quendam dictum Holagardh in platea juxta ecclesiam Wæsby predictam ad occidentem . ad austrum vero curie nostre principalis ibidem situm . una cum uno solido terre de agro Hulatofft eidem fundo ad occidentem contiguo . necnon cum camporum pascuis ac silvarum . humidorum atque siccorum usibus . sicut et ceteri incole inibi utuntur . de consensu venerabilis capituli nostri lundensis . donamus et manutradimus perpetuo possidendum ♦

In cujus rei testimonium . secretum nostrum . una cum sigillo venerabilis et dilecti capituli nostri predicti presentibus est appensum ♦

Datum Lundis . anno domini mcdxxx . crastino beati Laurencii martiris gloriosi.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.