Martinus (episcopus servus servorum dei)
Johanni Petri archidiacono Roskildensi
salutem (et apostolicam benedictionem) ♦
Provenit (ex tue devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam revereris / ut
petitiones tuas illas presertim que anime tue salutem respiciunt / ad exauditionis
gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati / ut confessor
tuus quem duxeris eligendum / omnium peccatorum tuorum de quibus corde contritus et
ore confessus fueris / semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam
Romani pontifices consueverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus
impertiri / tibi quatinus claves ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine
majestatis extiterit / auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni tue tenore
presentium indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri
satisfactio impendenda / eam tibi per te si supervixeris / vel per heredes tuos si
tunc forte transieris faciendam injungat / quam tu vel illi facere teneamini ut
prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaris proclivior ad
illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi
aliqua forte committeres / quo ad illa predicta remissio tibi nullatenus suffragetur.
♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis
infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare
presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum
ejus se noverit incursurum) ♦
Datum Rome apud ss. Apostolos 3. non. jan. anno 14. ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde
tekster.