forrige næste

Tekst efter Dipl. Dioc. Lund. l.l.

Martin etc. venerabili fratri episcopo Roskildensi salutem etc.

Sacre religionis, in qua mundanis abdicatis illecebris virtutum domino in humilitatis spiritu devotum et sedulum famulatum impenditis, promeretur honestas, ut super illis, que vobis prosperi status incrementum afferre valeant, graciosum apostolici favoris presidium libenter et liberaliter prebeamus.

Exhibita siquidem nobis pro parte confessoris et fratrum predictorum peticio continebat, quod licet in institucione et primeva ac statutis ac ordinacionibus dicti ordinis caveatur expresse, quod confessores et fratres dicti ordinis in divinis celebrandis officiis horis canonicisque dicendis ritui et consuetudini ecclesiarum cathedralium, in quarum civitatibus et diocesibus monasteria, in quibus confessores et fratres ipsi morantur, sita existant, debeant conformari, quia tamen ecclesia Ottoniensis, in cujus diocesi predictum monasterium de Mariabo consistit, ordinis sancti Benedicti, ejusdem ecclesie episcopus ac illius clerus seculare existunt, ritui et consuetudini predictis conformari absque scrupulo et consciencie lesione commode se non possint, quare pro parte confessoris et fratrum predictorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut ipsis et successoribus suis confessoribus et fratribus dicti monasterii pro tempore existentibus, quod se ritui et consuetudini ecclesie Lundensis, que metropolitana et secularis et de cujus provincia dicta ecclesia Ottoniensis existunt, illis duntaxat ceremoniis in ecclesia Lundensi prefata servari solitis, que regularibus predictis non conveniunt, exceptis, conformari valeant, concedere et alias super premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur.

Nos itaque de premissis certam noticiam non habentes, hujusmodi supplicacionibus inclinati fraternitati tue per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus si per diligentem informacionem per te super hiis auctoritate nostra habendam inveneris ita esse, confessori et fratribus eorumque successoribus prefatis, ut in hujusmodi celebrandis officiis horis canonicisque dicendis ritui et consuetudini prefate Lundensis ecclesie, dictis ceremoniis, ut prefertur, exceptis, si hoc dicere videris, super quo tuam conscienciam oneramus, se conformari possint et debeant, prefata auctoritate concedas, eos ab observacione ritus et consuetudinis prefate Ottoniensis ecclesie absolvendo ...

Datum Rome apud sanctos apostolos secundo idus januarii anno quartodecimo.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.