Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Universis etc. Oddo etc.
Universitatem etc., quod dominus Nicolaus episcopus Slesvicensis pro parte solutionis sui communis servitii, in quo camere apostolice ratione provisionis sibi de persona dicti domini Nicolai (!) eidem Slesvicensi ecclesie apostolica auctoritate facte sub certis penis et sententiis erat efficaciter obligatus, fl. auri de camera 50 ipsi camere, nobili viro Antonio de Piscia civi Florentino pecuniarum ipsius camere depositario pro ea recipiente, usque in diem ultimam mensis aprilis 1429 solvit realiter et cum effectu.
De quibus quidem, sic ut premittitur, solutis prefatum dominum Nicolaum episcopum et dictam suam ecclesiam ejusque heredes et successores et bona quecunque mobilia et immobilia presentia et futura ac omnes alios, quorum interest, intererit seu interesse poterit .., tenore presentium quitamus.
In quorum testimonium presentes litteras fieri et sigilli camerariatus officii supradicti, quo utimur, fecimus appensione muniri.
Datum Rome apud ss. Apostolos die 15. mensis jan. 1431 indictione 9 pontificatus anno 14.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.