Tekst efter Dipl. Flensborg., arkivalske oplysninger efter APD.
Venerabili fratri episcopo
Rationi congruit
Dudum siquidem pro parte dilectorum filiorum guardiani et fratrum Ordinis Minorum
domus
oppidi Flensburgensis, Sleswicensis
dioecesis, felicis recordationis Martino papæ V. prædecessori nostro
exposito, quod olim carissimus in Christo filius noster
Ne autem dictus guardianus et fratres voluntate et concessione hujusmodi, pro eo quod super illis litteræ apostolicæ, ejusdem prædecessoris superveniente obitu, confectæ non fuerint, vero suorum frustrentur effectu, volentes et auctoritate prædicta decernentes, ut voluntas et concessio prædictæ proinde a dicta die II. Idus Julii suum sortiantur effectum, ac si super eis dicti prædecessoris litteræ sub ejusdem diei data confectæ fuissent, prout superius enarratur, quodque præsentes litteræ ad probandum plene voluntatem et concessionem easdem ubique sufficiant, nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur, fraternitati tuæ etc. mandamus, quatenus si vocatis, ut præfertur etc., inveneris ita esse, dummodo a dicta die in eodem oratorio non sit alicui specialiter jus quæsitum, concessionem dicta auctoritate nostra prædicta approbans et confirmans, dictis guardiano et fratribus recipiendi oratorium prædictum, et circa illud domum, ut præfertur, ædificandi, jure parochialis etc. salvo, licentiam largiaris, piæ memoriæ Bonifacii papæ VIII. etc. contrariis quibuscumque non obstantibus.
Datum Romæ apud sanctum Petrum, anno incarnationis dominicæ mccccxxxi V. Idus Martii, anno I.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.