Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Abbati monasterii s. Laurentii in Eschimbek Arusiensis diocesis.
Rationi congruit etc.
Dudum siquidem Martino pape V pro parte Cristierni
Petri canonici Arusiensis exposito, quod olim Ericus
Laurentii archidiaconus et capitulum eiusdem ecclesie quandam domum lapideam
sive curiam canonicalem, quam perantea Johannes Magni olim ipsius
ecclesie canonicus inhabitaverat, ad eos communiter pertinentem cum stabulo eiusdem
ac
quadam alia domo lignea illis contigua illarumque fundis necnon terra seu
Ne autem prefatus Cristiernus voluntatis et ipsius predecessoris concessionis predictarum pro eo, quod super illis eiusdem predecessoris littere, eius superveniente obitu, confecte non fuerunt, frustretur effectu, volentes, quod eedem voluntas et ipsius predecessoris concessio perinde a dicta die 18. kal. aug. suum sortiantur effectum, ac si super illis ipsius predecessoris littere sub eiusdem diei data confecte fuissent, quodque presentes littere ad probandum plene voluntatem et ipsius predecessoris concessionem predictas ubique sufficiant . . ., discretioni tue mandamus, quatenus, vocatis archidiacono pro tempore existenti et capitulo predictis ac aliis, qui fuerint evocandi, super huiusmodi expositis auctoritate nostra te diligenter informes et, si per huiusmodi informationem ea reppereris ita esse, concessionem Erici archidiaconi et capituli eadem auctoritate confirmes juxta voluntatem et ipsius predecessoris concessionem antedictas.
Datum Rome 5. id. martii anno 1.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.