Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Erico regi Dacie.
Quum novimus serenitatem tuam timentem deum et religione fidei prestantem, ideo cogimur ex paterna caritate, quam ad eam gerimus, te admonere ad ea precavenda, que possent anime tue periculum generare.
Audivimus quendam Bugslaum olim ducem Pomeranie occupasse quedam castra spectantia ad ecclesiam et episcopum Caminensem in prejudicium ecclesie et jacturam anime sue, que nunc coram deo rationem reddit operum suorum, et ea deinde post obitum reliquisse nobili viro Bugslao filio suo, qui nunc est dux Pomeranie.
Relatum est etiam nobis tempore predecessoris nostri te promisisse, quod dicta castra restituerentur ecclesie et episcopo Caminensi, quod adhuc factum non fuit.
Cum igitur ex debito officii pastoralis nobis incumbat et reges maxime deceat jura ecclesiarum precipue defensare, rogamus atque exhortamur in domino serenitatem tuam, ut ob reverentiam Salvatoris nostri et ob anime tue salutem velis dare operam efficacem, ut dicta castra restituantur ecclesie prefate per auxilium operationis tue.
Constat enim tibi illa fuisse et esse castra spectantia pleno jure ad ecclesiam Caminensem, quam spoliari bonis et juribus suis et apud deum damnabile est et apud homines reprehensibile.
Spectat insuper ad tuam regiam celsitudinem defendere et conservare ecclesias regni tui instar aliorum regum fidelium, qui ecclesias sub sua ditione constitutas defendunt et conservant in juribus suis.
Quod ut tua quoque celsitudo faciat, tum propter honorem tum propter debitum justitie, eandem serenitatem in domino plurimum exhortamur.
Speramus hoc fore facillimum tibi, cum patruus ipsius ducis existas, apud quem tua auctoritas plurimum valebit, et qui tuis monitis et consiliis parebit.
Datum Rome 6. kal. aprilis anno 1.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.