Pave Eugenius 4. pålægger efter ansøgning af franciskanerordenen i Danmark biskoppen
i Viborg at undersøge et brev af pave Alexander 4. udstedt 2. februar 1257, som skal
befinde sig i Danmark, og i hvilket han forbød de øvrige gejstlige i Danmark at aftvinge
franciskanermunkene en andel af de gaver, de modtog testamentarisk eller på anden
måde under påskud af at opkræve den kanoniske andel. Såfremt han finder, at brevet
er ægte, skal han bekræfte og stadfæste det.
A: Tabt
Aa: Nicolaus Jordanis privilegiesamling (ca. 1500).
Tabt
Aa1: København, Det Kongelige Bibliotek, E Don. Var. 1 folio, [13], Tomus D, s. 46-48, "Bartholins Collectanea D".
Ab: Rom, Archivio Segreto Vaticano, "Liber 1 de Regularibus anno 1." fol. 213.
Trykt af Wadding
Tryk: Wadding, Luke: Annales Minorum ... 2. udv. udg. 1734, bd. X s. 493 (1. udg.
1642, bd. V s. 189)Reg. Dan. 3512 og *4912Diplomatarium Norvegicum IX 241-2Rep. 6498APD III 5 nr. 1601
Tekst efter Diplomatarium Norvegicum l.l., som følger Aa1; konfereret med Aa1 og
Wadding; Dipl. Norv. anfører nogle tekstvarianter fra Wadding, som ikke har kunnet
verificeres.
Eugenius episcopus servus servorum dei venerabili fratri
episcopo Vibergensi salutem et apostolicam benedictionem.
Sacre religionis, sub qua dilecti filii universi fratres ordinis Minorum provintie
Datie
devotum et sedulum
reddant altissimo famulatum, promeretur honestas, ut
que pro illorum quiete et comodo facta sunt, cujusvis impedimenti semota
materia illibata persistant, cum a nobis petitur adjici mandemus apostolici
muniminis firmitatem; sane pro parte universorum fratrum ordinis et
observantie eorundem nobis nuper exhibita petitio continebat, quod olim per felicis
recordationis Alexandrum papam iiii predecessorem nostrum, accepto
quod quotiescunque per aliquos Christi fideles partium earundem seculum relinquentes,
aliqua bona sua predictis fratribus pro edificiis libris vestibus et aliis eorum
necessitatibus largiebantur, ac etiam in ultima voluntate
relinquebantur, archiepiscopi et episcopi et abbates priores prepositi archidiaconi rectores
parochialium et
aliarum ecclesiarum prelati, partium ipsarum, pro tempore existentes, aliquando mediam,
quandoque tertiam seu quartam partem de bonis largitis et relictis hujusmodi, pretextu
canonice portionis, ab eisdem fratribus, in grave ipsorum fratrum prejuditium, et
scandalum
fidelium predictorum, extorquere conabantur; idem predecessor videlicet iiiito non. februarii pontificatus
sui anno iiio per suas litteras eisdem prelatis injunxit ac mandavit, ut de cetero nichil ab eisdem fratribus de
bonis hujusmodi exigerent, sed onera paupertatis eorum de bonis
ipsorum propriis potius relevarent, prout in eisdem literis plenius dicitur contineri.
Quare pro parte dictorum fratrum nobis fuit humiliter supplicatum, ut literis
ipsis juxta earum continentiam atque formam, robur apostolice confirmationis adjicere,
et
alias eis in premissis opportune providere, de benignitate apostolica dignaremur.
Nos
igitur de premissis, cum
prefate litere originales in partibus illis ut asseritur existentes nobis exhibite non
fuerint nec ostense, certiorem notitiam non habentes,
hujusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati tue,
de qua in hiis et aliis in domino fiduciam specialem obtinemus, per apostolica
scripta committimus et mandamus, quatinus adhibitis tecum duobus vel tribus doctis viris, et in hujusmodi
cognitione expertis, de quibus tibi videbitur, non obstantibus constitutionibus
et ordinationibus apostolicis contrariis quibuscumque, si literas ipsas per diligentem et solertem inspectionem
omni vitio et suspitione carere inveneris,
super quo tuam conscientiam oneramus, literas ipsas
et omnia in eis contenta, prout provide facta sunt, auctoritate nostra approbes
pariter et confirmes.
Datum Rome apud sanctum Petrum, anno
incarnationis dominice mo cccco xxxjo xv
kal. junii, pontificatus nostri anno primo.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde
tekster.