forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Episcopo Vibergensi.

Solicite considerationis (indagine, prout officii pastoralis solicitudo requirit, circa statum ecclesiarum et monasteriorum omnium operose diligentie studium libenter impendimus, ut ipsis, ne vacationis cuiusvis pregraventur incommodus, de celeris provisionis remedio salubriter succuratur).

Cum itaque monasterium s. Laurentii in Eskymbek ordinis s. Benedicti Arusiensis diocesis per obitum Johannis abbatis vacet, nos, cupientes eidem monasterio . . . provideri ac de meritis Michaelis Johannis monachi eiusdem monasterii, qui ordinem ipsum expresse professus existit, certam notitiam non habentes, fraternitati tue mandamus, quatenus de meritis dicti Michaelis te informes et, si per informationem huiusmodi ipsum ad regimen dicti monasterii idoneum esse reppereris, de persona ipsius Michaelis prefato monasterio [fructus 15 libr. Turon. parv.] auctoritate nostra provideas ....

Nos enim, si per te vigore presentium dicto monasterio de huiusmodi ipsius Michaelis persona provideri contigerit, [volumus, quod] munus benedictionis <ipsi> impendas seu per aliquem catholicum antistitem impendi facias.

Volumus autem, quod tu vel idem antistes, qui eidem Michaeli prefatum munus impe[n]det, postquam illud sibi impenderis seu impenderit, ab ipso nostro et Romane ecclesie nomine fidelitatis debite solitum recipias seu recipiat juramentum juxta formam, quam sub bulla nostra mittimus introclusam, ac formam juramenti, quod idem Michael prestabit, nobis de verbo ad verbum per suas patentes litteras suo sigillo signatas per proprium nuntium quantocius destinare procures, quodque per hoc episcopo Arusiensi, cui dictum monasterium ordinario jure subesse dinoscitur, nullum imposterum prejudicium generetur.

Datum Rome 16. kal. julii anno 1.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.