forrige næste

Tekst efter A.

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen .

Quia presentis vite condicio statum habet instabilem et ea que visibilem habent essenciam redeunt visibiliter ad non esse / expedit cuilibet salubriter in sui status incolumitate de eternis cogitare /

Eapropter nos . Kristina Pæthersdotter . relicta Awonis Steegh armigeri / et Petrus Steegh . canonicus Roskildensis filius eorundem volentes animabus nostris . et animabus parentum et propinquorum nostrorum in aliquali remedio providere ad honorem . sancte et individue trinitatis . gloriose virginis Marie matris Ihesu Christi . necnon beati Bartholomei apostoli . de permissione et consensu venerabilis capituli ecclesie Roskildensis sede ejusdem per mortem reverendi patris domini Johannis condam episcopi vacante fundamus et dotamus una vicariam perpetuam in quodam altari jam constructo in capella majori beate Marie virginis in ecclesia Roskildensi ad partem australem . de bonis nostris in Vglestorp Walburgshæret in parochia Lywngby . videlicet duabus curiis quarum primam inhabitat Magnus Johannis . dans tria pund annone cum tribus solidis grossorum pro annua pensione . aliam vero inhabitat quidam . Johannes Olavi . dans eciam tria pund annone cum tribus solidis grossorum pro annua pensione . ♦ Item . de quinque curiis . in Gamleby Faxeheret . in parochia Kalriis . in quibus habitant Hans Kortssøn . Olavus Laurencii / Thorstanus . Laurencius Skynnere . et Petrus Andree . dantes omnes . sex pund annone . duas marchas Lubicenses monete currentis et dative . duos porcos alias boleswiin / quatuor agnos aucas / et gallinas / cum omnibus et singulis dictorum bonorum pertinenciis pratis pascuis silvis . humidis et siccis nullis penitus exceptis quibuscumque nominibus censeantur / ♦ Que quidem bona tam michi Kristine supradicte quam liberis meis . videlicet / domino Petro Steegh domine Mætte conthorali Conradi Massow armigeri / et Helene relicte Johannis Olavi armigeri post mortem mariti mei Awonis Steegh patris eorundem jure hereditario fuerunt legaliter advoluta / ♦ Que eciam bona omnia et singula cum pertinenciis suis universis voluntate et consensu predictorum Conradi Massow / domine Mætte uxoris sue / et Helene ad hoc specialiter adhibitis . quatinus . ipsi . missarum . et aliorum divinorum officiorum dante deo ibidem in posterum celebrandorum participes fieri mereantur ad jus et proprietatem perpetuam . vicarie et altaris eorundem exnunc damus et conferimus pure libere et irrevocabiliter /♦

Et ego Kristina memorata . nomine meo et dilecti filii mei domini Petri Steegh prenominati scoto et manibus tradi et assigno . honorabili viro domino Jacobo Hemmingi presbitero . quem eciam primum presento ad dictum altare seu vicariam canonice obtinendum jure perpetuo possidendum / proviso tamen quod rector seu persona vicarie et altaris predictorum qui pro tempore fuerit tres missas in singulis septimanis celebrare debeat coram dicto altari ac me superstite / die obitus domini Petri Steegh filii mei predicti . anniversarium suum quolibet anno per canonicos in choro ecclesie Roskildensis de duobus solidis grossorum / me vero de medio sublata meum eciam anniversarium similiter de duobus solidis grossorum in die obitus mei faciat perpetuis temporibus celebrari . ♦

Volumus insuper ut quociens dictum altare seu vicariam vacare de cetero contigerit / collacio ipsius ad venerabile capitulum Roskildense / jus vero patronatus seu presentandi ad nos et nostros heredes spectabit secundum canonicas sancciones . ♦

Item si possessor dicti altaris servicia seu onera supradicta adimplere negligenter obmiserit . et legittime monitus illa supplere seu resumere noluerit extunc dictum venerabile capitulum ipsum destituendi . et alium loco ejus ad dictum altare instituendi / salvo semper patronis jure presentandi . liberam habeat potestatem . ♦

Insuper obligamus nos et heredes nostros ad liberandum appropriandum et ad disbrigandum dicto altari seu ejus possessori . omnia et singula bona predicta ab impeticione quorumcumque / et si quod absit . dicta bona in toto vel in parte a sepedicto altari . legaliter evinci contigerit . extunc obligamus nos et heredes nostros . ad restituendum dicto altari seu ejus possessori bona in valore consimili vel equali . ♦

In cujus rei evidenciam firmiorem . sigilla nostra . una cum sigillis . Conradi Massow . et Helene predictorum presentibus sunt appensa . ♦

Datum Roskildis anno domini mocdoxxxoprimo feria tercia proxima . ante festum beate Marie Magdalene . ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.