Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Exponitur pro parte Erici Laurentii presbiteri canonici Arusiensis de militari genere procreati, quod, licet ipse olim archidiaconatum ecclesie Arusiensis, qui inibi dignitas maior post pontificalem ac curata et electiva existit, per mortem Petri Gylling vacantem auctoritate ordinaria sibi collatum assecutus extiterat ac per plures annos pacifice possederat eundem, prout possidet, a nonnullis tamen asseritur ipsum archidiaconatum sedi apostolice reservatum existere, idemque Ericus dubitat collationem et provisionem huiusmodi viribus non subsistere.
Supplicatur igitur pro parte dicti Erici, quatinus sibi de dicto archidiaconatu [fructus 4 mr.] dignemini providere de novo, non obstantibus canonicatu et prebenda eiusdem ecclesie [fructus 4 mr.], qui de consuetudine cum dicto archidiaconatu in eadem ecclesia insimul licite obtineri possunt, ac canonicatu et prebenda ecclesie Roskildensis [fructus 3 mr.], quos pacifice obtinet, necnon perpetua vicaria sine cura in eadem ecclesia Arusiensi, ad quam per Ericum regem Dacie, cui jus patronatus dicte vicarie dicitur pertinere, presentatus existit, et cuius possessionem obtinere sperat [fructus 3 mr.], secumque, ut perpetuam vicariam sine cura huiusmodi, si eius possessionem obtinebit, cum eodem archidiaconatu, quorum fructus exiles sunt, libere ad triennium retinere valeat, dispensare dignemini.
Fiat. G.
Datum Rome 8. kal. aug. anno 1.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.