Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Universis [etc.], quod Cristiernus episcopus Ripensis in deductionem sui communis servitii [etc.] fl. auri de camera 15 ipsi camere, nobili viro Antonio de Piscia mercatore Florentino pro dicta camera recipiente, per manus Laurentii Olaui et pro eo a nobilibus viris Cosma et Laurentio de Medicis mercatoribus Florentinis die date presentium termino jam elapso solvi fecit realiter et cum effectu. De quibus quidem etc.
Insuper Olauum canonicum Roskildensem, qui se tamquam principalis et privata persona pro dicto episcopo de solvendo prefatum commune et quinque minuta servitia consueta obligavit, ab excommunicationis sententia, pena perjurii ac aliis penis et sententiis, quas incurrit propter moram solutionis huiusmodi non facte termino constituto, harum serie reddimus penitus absolutum. Secum [etc.]
Verum intellecta mole gravaminum [etc.] hinc et usque ad novem menses a die date presentium computandos prorogamus et de novo assignamus eidem. Ita tamen [etc.] In quorum [etc.]
Datum Rome indictione 9. die 27. mensis aug. anno 1.
I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.