forrige næste

Tekst efter A.

Omnibus presens scriptum cernentibus Trogotus Johannis canonicus Lundensis et Gregorius Johannis fratres salutem in Domino ♦

Notum facimus omnibus presentibus et futuris nos ab honorabili viro domino Johanne Pauli archidiacono et procuratore fabrice ecclesie Lundis unico omnia et singula bona in Mushedinghe situata et ad fabricam predicte ecclesie pertinencia pro annua pensione videlicet sex solidorum grossorum infra festum nativitatis beate virginis Lundis quolibet anno solvendorum ad dies nostros in conductum habere tali condicione quod predicta bona <omnia> et singula de novo edificemus pro posse nostro et edificata in bono statu teneamus nec cuiquam de dictis bonis vel terris injuriam aut molestiam inferamus ♦ Et si in dicto solucionis termino in solvendo defecerimus extunc predictus archidiaconus et successorres sui predicta bona revocandi plenariam habeant potestatem ♦

In cujus rei testimonium sigilla nostra una cum sigillis nobilium virorum videlicet Johannis Jacobi justiciarii placiti generalis Skanee et Trogoti Jacobi fratrum presentibus sunt appensa ♦

Datum Lundis ipso die beati Michaelis archangeli anno domini mocdoxxxprimo.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.