forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Exponitur pro parte Frodde Attenson, Wylborn Attenson et Herlet Laurenssen laicorum insulanorum Slesvicensis diocesis, quod ipsi olim unacum suis in hac parte complicibus quosdam presbiterum et fratrem religiosum ordinis s. Francisci, qui diversa clenodia et ornamenta ecclesiastica de ecclesia parrochiali, sub qua ipsi laici et complices morantur, receperant et abstulerant furtive, animo et intentione ipsos suis superioribus presentandi vinxerunt; sed quia, itinere de insula habitationis sue usque ad aridam in quandam villam, dictam Husen, per aquam cum ipsis vinctis facto, et dicto fratre ordinis s. Francisci suo superiori ibidem presentato, ordinarium ipsius presbiteri, tunc de diocesi sua propter metum absentem, noque ejus officialem, de quo sciri poterat, propter inimicorum exercitum et alia pericula tute accedere nequierunt, ipsum presbiterum tamquam sacrilegum in judicio seculari, credentes eis hoc in illo casu licere, convicerunt et morte condempnarunt ac condempnari obtinuerunt vinctumque ad sua domicilia reduxerunt.

Tandem vero idem presbiter, manus eorum aufugere nitens, arreptus in mare est submersus morte secuta, propter quod excommunicationis incurrerunt sententiam in tales generaliter promulgatam.

Verum iidem laici et complices, hujusmodi vinctionis condempnationis et submersionis perpetratores ac consilium auxilium vel favorem prebentes, propter continue imminentem destructionem terre seu patrie eorum, que est insula in mari occeseano situata et per eorum magnam industriam laboriosissime, inundationibus et alluviis ne submergatur, per aggeres conservatur, reservatamque viam <per> pericula guerrarum et alia incommoda sedem apostolicam pro absolutione super premissis obtinenda personaliter visitare non possunt.

Quare supplicatur, quatinus predictis, et quod ipsi simplices rustici agrum colentes crediderunt se licitam rem perpetrare, attentis, eosdem laicos et complices ac consilium auxilium vel favorem prebentes a reatu vinctionis, condempnationis, submersionis et excommunicationis sententia hujusmodi ac peccatis suis aliis per eorum ordinarium juxta formam ad hoc consuetam absolvi interdictumque, si quod propterea positum fuerit, relaxari mandare dignemini.

Concessum in presentia pape. B. Gradensis.

Datum Rome 3. kal. oct. anno 1.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.