forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Johanni Tuchonis canonico Roskildensi.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut ea tibi favorabiliter concedamus que tuis commoditatibus fore conspicimus oportuna).

Cum itaque canonicatus et prebenda, quindecim prebendarum nuncupata, ecclesie Roskildensis, quos Johannes Petri electus Roskildensis tempore promotionis per nos nuper de eo ad eandem ecclesiam facte obtinebat, prout obtinet, per promotionem hujusmodi et munus consecrationis impendendum eidem electo vacare sperentur, nos canonicatum et prebendam predictos [fructus 6 mr.] conferendos tibi donationi apostolice reservamus, non obstante quod alios predicte [fructus 3 mr.] et b. Marie virginis in Haderslof [fructus 2 mr.] ecclesiarum canonicatus et prebendas ac parrochialem ecclesiam in Schelskeor Slesvicensis et Roskildensis diocesium [fructus etiam 2 mr.] necnon quandam perpetuam vicariam ad altare s. Laurentii situm in ecclesia Arusiensi [fructus etiam 3 mr.] nosceris obtinere.

Volumus autem, quod, quamprimum vigore presentium hujusmodi canonicatum et prebendam fueris pacifice assecutus, alios canonicatum et prebendam, quos extunc vacare decernimus, omnino dimittere tenearis.

Datum Rome 10. kal. jan. anno 1.

Simili modo episcopo Adriensi et b. Marie Hafnensis ac Gustrowensis Roskildensis et Caminensis diocesium ecclesiarum decanis.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.