Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Johanni electo Roskildensi.
Romani pontificis
Dudum Johanne episcopo Roskildensi regimini Roskildensis ecclesie presidente, nos provisionem ipsius ecclesie dispositioni nostre ea vice duximus specialiter reservandam. Postmodum vero, dicta ecclesia per ipsius Johannis episcopi obitum vacante, capitulum ipsius ecclesie, reservationis predict[e] forsan ignari, te prepositum dicte ecclesie et in sacerdotio constitutum in eorum et dicte ecclesie episcopum, licet de facto, concorditer elegerunt, tuque, hujusmodi reservationis similiter inscius, electioni prefate illius tibi presentato decreto consensisti, etiam de facto, et demum reservatione predict[a] ad tuam deduct[a] notitiam, hujusmodi electionis negotium proponi fecisti in consistorio coram nobis.
Nos igitur electionem hujusmodi et omnia inde secuta, utpote post et contra reservationem predicta[m] attemptata, irrita reputantes, ad te direximus oculos nostre mentis ... (etc., mutatis mutandis = DD 1401. 26. mar., nr. 14010326001) .. [ac] dictorum capituli te eligentium concordi voluntate pensata de persona tua eidem ecclesie providemus.
Datum Rome 7. id. jan. anno 1.
Simili modo capitulo ecclesie Roskildensis. Clero civitatis et diocesis Roskildensis. Populo civitatis et diocesis Roskildensis. Universis vassallis ecclesie Roskildensis. Archiepiscopo Lundensi. Erico regi Dacie.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.