forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Exponitur pro parte Arnoldi Nicolai presbiteri Arusiensis diocesis, quod olim, canonicatu et prebenda ecclesie Arusiensis, quibus parrochialis ecclesia s. Olaui Arusiensis canonice unita existit, per mortem Nicolai Butze, ac curata ecclesia in Brabrand per mortem Nicolai Pe vacantibus, idem Arnoldus dictos canonicatum et prebendam ac parrochiales ecclesias auctoritate ordinaria sibi collatos extitit pacifice assecutus eosque possedit, prout possidet, pacifice.

Cum autem dubitat collationem et provisionem huiusmodi viribus non subsistere, supplicatur igitur pro parte dicti Arnoldi, quatenus sibi de canonicatu et prebenda ac b. Olaui in Arusia eis unita [fructus 15 fl. auri de camera] necnon s. Martini in Brabrand parrochialibus ecclesiis prefatis [fructus 10 fl. auri de camera] dignemini providere, secumque, ut canonicatum et prebendam ecclesiamque eis annexam cum alia parrochiali ecclesia prefata simul, quoad vixerit, libere retinere ad easque perpetuos vicarios absque licentia ordinarii instituere possit, dispensare dignemini.

Concessum in presentia pape.

B. Gradensis.

Datum Rome apud s. Spiritum in Saxia in presentia pape pridie non. maji anno 2.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.